[Rank] S. Cajetani Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones Gloria [Introitus] !Ps 36:30-31. v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. !Ps 36:1 Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. &Gloria v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. [Oratio] Deus, qui beáto Cajetáno Confessóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo, in te semper confídere et sola cæléstia desideráre. $Per Dominum [Lectio] Léctio libri Sapiéntiæ !Eccli 31:8-11 Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabílita sunt bona illíus in Dómino, et eleemosýnas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum. [Graduale] !Ps 91:13; 91:14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. !Ps 91:3 V. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja. !Jas 1:12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 6:24-33 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum díliget: aut unum sustinébit, et alterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et mammóna;. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte lília agri, quómodo crescunt: non láborant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fœnum agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quærite ergo primum regnum Dei et justítiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis. [Offertorium] !Ps 88:25 Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. [Secreta] Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. $Per Dominum [Communio] !Matt 24:46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. [Postcommunio] Quǽsumus, omnípotens Deus : ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Caietáno Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum nostrum. [Commemoratio Oratio] !Commemoratio S. Donati, Episcopi et Martyris Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus, ut sancti Martyris tui et Epíscopi Donáti, cujus festa gérimus, sentiámus auxílium. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Commemoratio S. Donati, Episcopi et Martyris Præsta, quǽsumus, Dómine: ut sancti Martyris tui et Episcopi Donati intercessióne, quem ad laudem nóminis tui dicátis munéribus honorámus, piæ nobis fructus devotiónis accréscat. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Commemoratio S. Donati, Episcopi et Martyris Omnípotens et miséricors Deus, qui nos sacramentórum tuórum et partícipes éfficis et minístros: præsta, quǽsumus; ut, intercedénte beáto Donáto Mártyre tuo atque Pontífice, ejúsdem proficiámus et fídei consórtio et digno servítio. $Per Dominum