[Rank] S. Donati Episcopi et Martyris;;Simplex;;1.1;;vide C2 [Rule] vide C2; Gloria [Introitus] !Dan 3:84; 3:87 v. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. !Dan 3:57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. &Gloria v. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. [Oratio] Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus, ut sancti Martyris tui et~ Epíscopi Donáti, cujus festa gérimus, sentiámus auxílium. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli. !Jac 1:2-12 Caríssimi: Omne gáudium existimáte, cum in tentatiónes várias incidéritis: sciéntes, quod probátio fídei vestræ patiéntiam operátur. Patiéntia autem opus perféctum habet: ut sitis perfécti et intégri in nullo deficiéntes. Si quis autem vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter, et non impróperat: et dábitur ei. Póstulet autem in fide nihil hæsitans: qui enim hæsitat, símilis est flúctui maris, qui a vento movétur et circumfértur. Non ergo æstimet homo ille, quod accípiat áliquid a Dómino. Vir duplex ánimo incónstans est in ómnibus viis suis. Glorietur autem frater húmilis in exaltatióne sua: dives autem in humilitáte sua, quóniam sicut flos fæni tránsibit: exórtus est enim sol cum ardóre et arefécit foenum, et flos ejus décidit et decor vultus ejus depériit: ita et dives in itinéribus suis marcéscet. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probatus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se. [Graduale] !Ps 36:30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja,~ allelúja. V. Justus non conturbábitur, quia Dóminus firmat manum ejus. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum. !Marc 13:33-37 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vidéte, vigiláte et oráte:~ néscitis enim, quando tempus sit. Sicut homo, qui péregre proféctus ráliquit~ domum suam, et dedit servis suis potestátem cujúsque óperis, et janitóri~ præcépit, ut vígilet. Vigiláte ergo - néscitis enim, quando dóminus domus véniat:~ sero, an média nocte, an galli cantu, an mane - ne, cum vénerit repénte, invéniat~ vos dormiéntes. Quod autem vobis dico, ómnibus dico: Vigiláte. [Offertorium] !Ps 88:21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et~ bráchium meum confortábit eum. [Secreta] Præsta, quǽsumus, Dómine: ut sancti Martyris tu iet Episcopi Donati~ intercessióne, quem ad laudem nóminis tui dicátis munéribus honorámus, piæ nobis~ fructus devotiónis accréscat. $Per Dominum [Communio] !Luc 12:42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det~ illis in témpore trítici mensúram. [Postcommunio] Omnípotens et miséricors Deus, qui nos sacramentórum tuórum et partícipes~ éfficis et minístros: præsta, quǽsumus; ut, intercedénte beáto Donáto Mártyre~ tuo atque Pontífice, ejúsdem proficiámus et fídei consórtio et digno servítio. $Per Dominum