[Rank] S. Laurentii Martyris;;Duplex II classis cum octava simplici;;5.1;;ex C2 [Rank] (rubrica 196) S. Laurentii Martyris;;Duplex II classis;;5;;ex C2 [Rule] Gloria CredoDA [Introitus] !Ps 95:6 v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus. !Ps 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. &Gloria v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus. [Oratio] Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: vitiórum nostrorum flammas exstínguere; qui beáto Lauréntio tribuísti tormentórum suórum incéndia superáre. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !2 Cor 9:6-10. Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hilárem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem admínistrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ. [Graduale] !Ps 16:3. Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte. V. Igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas. Allelúja, allelúja. V. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos illuminávit. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joann 12:24-26 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus. [Offertorium] !Ps 95:6 Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus. [Secreta] Accipe, quǽsumus, Dómine, múnera dignánter obláta: et, beáti Lauréntii suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde. $Per Dominum [Communio] !Joann 12:26. Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit. [Postcommunio] Sacro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur: ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum. $Per Dominum