[Rank] Octava S. Laurentii Martyris;;Duplex;;3;;vide Sancti/08-10 [Rule] Gloria CredoDA [Introitus] !Ps 16:3 v. Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte: igne me examinásti, et non~ est invénta in me iníquitas. !Ps 16:1 Exáudi, Dómine, justítiam meam: inténde deprecatiónem meam. &Gloria v. Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte: igne me examinásti, et non~ est invénta in me iníquitas. [Oratio] Excita, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, cui beátus Laurentius Levita servívit:~ ut, eódem nos repleti, studeamus amare quod amavit, et ópere exercere quod~ docuit. $Per Dominum eiusdem [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !2 Cor 9:6-10 Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem adminístrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ. [Graduale] !Ps 8:6-7 Glória et honóre coronásti eum, Dómine. V. Et constituísti eum super ópera mánuum~ tuárum. Allelúja, allelúja. V. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos~ illuminávit. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joann 12:24-26 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi~ granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem~ mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui~ odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi~ mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis~ mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus. [Offertorium] !Ps 20:2-3 In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit~ veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. [Secreta] Sacrifícium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, beáti Lauréntii precátio sancta~ concíliet: ut, cujus honóre sollémniter exhíbetur, ejus méritis efficiátur~ accéptum. $Per Dominum [Communio] !Matt 16:24 Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur~ me. [Postcommunio] Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos donis cœléstibus satiásti,~ intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, perpétua protectióne custódias. $Per Dominum