[Rank] S. Joannis Eudes Confessoris;;Duplex;;3;;vide C5 [RankNewcal] S. Joannis Eudes Confessoris;;Duplex optional;;2;;vide C5 [Rule] Gloria [Oratio] Deus, qui beátum Joánnem, Confessórem tuum, ad cultum sacrórum Córdium Jesu et Maríæ rite promovéndum, mirabíliter inflammásti, et per eum novas in Ecclésia tua famílias congregáre voluísti: præsta, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. $Per eundem [Secreta] Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. $Per Dominum [Postcommunio] Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Infra Octavam Assumptionis Famulórum tuórum, quǽsumus, Dómine, delíctis ignósce: ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus; Genetrícis Fílii tui, Dómini nostri, intercessióne salvémur: $Qui tecum. [Commemoratio Secreta] !Infra Octavam Assumptionis Subvéniat, Dómine, plebi tuæ Dei Genetrícis orátio: quam etsi pro conditióne carnis migrásse cognóscimus, in cœlésti glória apud te pro nobis intercédere sentiámus. $Per eundem [Commemoratio Postcommunio] !Infra Octavam Assumptionis Mensæ cœléstis partícipes effécti, implorámus cleméntiam tuam, Dómine, Deus noster: ut, qui Assumptiónem Dei Genetrícis cólimus, a cunctis malis imminéntibus, ejus intercessióne, liberémur. $Per eundem