[Rank] S. Januarii Episcopi et Sociorum Martyrum;;Duplex;;3;;vide C3b [Rule] vide C3b; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Januárii et Sociórum ejus sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. $Per Dominum [Evangelium] Sequéntia + sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 24:3-13 In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui, et consummatiónis sæculi? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prœlia, et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia, inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit. [Secreta] Oblátis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januário et Sóciis ejus, a cunctis nos defénde perículis. $Per Dominum [Communio] !Matt 10:27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. [Postcommunio] Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Januário et Sóciis ejus, coeléstis remédii fáciat esse consórtes. $Per Dominum