[Introitus] !Is 61:1 v. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me. !Ps 131:1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis eius. &Gloria v. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me: ad annuntiándum mansuétis misit me. [Oratio] Deus, qui in beáto Iacóbo, Confessóre tuo atque Pontífice, apostólicum evangelizándi spíritum mirabíliter renovásti: præsta, quǽsumus; ut, ipso intercedénte, fide ac móribus tibi iúgiter adhæreámus. $Per Dominum [Lectio] !Philipp 1:3-11 Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, semper in cunctis oratiónibus meis pro ómnibus vobis, cum gáudio deprecatiónem fáciens, super communicatióne vestra in Evangélio Christi a prima die usque nunc. Confídens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu: sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis : eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi. [Graduale] !Sir 44:16-20 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúia, allelúia. !Ps 109:4 V. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia. [GradualeP] Allelúia, allelúia. V. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia. V. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúia. [Evangelium] @Tempora/Pasc2-0:Evangelium [Offertorium] Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi, ad sacrificándum ei hóstiam laudis. [Secreta] Tua, quǽsumus, Dómine, múnera illas in nobis puríssimi amóris flammas éxcitent, quibus beátus Iacóbus éadem offeréndo tantópere flagrábat. $Per Dominum [Communio] !Mt 10:27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta. [Postcommunio] Persevéret in córdibus nostris, piíssime Deus, percépti grátia sacraménti: ut ea roboráti, beáti Iacóbi exémplo, et hostes víncere, et incorruptíbilem glóriæ corónam ássequi valeámus. $Per Dominum