[Rank] S. Antonii Mariæ Claret Episcopi Confessoris;;Duplex;;3;;vide C4 [Rule] vide C4; Gloria [Introitus] !Ps 131:9-10. v. Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David~ servum tuum non avértas fáciem christi tui. !Ps 131:1 v. Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus: &Gloria v. Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David~ servum tuum non avértas fáciem christi tui. [Oratio] Deus, qui beátum Antónium Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, apostólicis~ virtútibus sublimásti, et per eum novas in Ecclésia clericórum ac vírginum~ famílias collegísti: concéde, quǽsumus; ut, eius dirigéntibus mónitis ac~ suffragántibus mentis, animárum salútem quǽrere iúgiter studeámus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos !Heb 7:23-27. Fratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére : Iesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster. [Graduale] !Ps 131:16-17 V. Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V. Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. Allelúia, allelúia. !Ps 109:4 V. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum~ órdinem Melchísedech. Allelúia. [Evangelium] Lectio sancti Evangelii secundum Matthǽum !Matt 24:42-47. In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua~ hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret~ paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret~ pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius~ hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem~ constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore?~ Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen~ dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum. [Offertorium] !Ps 88:25 Véritas mea et misericórdia mea cum ipso, et in nómine meo exaltábitur cornu~ ejus. [Secreta] Sancti Antónii Maríæ Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua~ solémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis~ offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona~ concíliet. $Per Dominum [Communio] !Matt 24:46 - 47. Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. [Postcommunio] Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut beáti Antónii Maríæ~ Confessóris tui atque Pontíficis, cuius venerándam celebrámus festivitátem,~ précibus indulgéntiam consequámur. $Per Dominum