[Rank] In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum Ad primam Missam;;Duplex;;3;;ex C9 [Rank] (rubrica 196) In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum Ad primam Missam;;I. classis;;6;;ex C9 [Rule] ex C9 no Gloria no Credo Prefatio=Defunctorum multiple3 Sequentia [Oratio] Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor: animábus famulórum famularúmque~ tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum; ut indulgéntiam, quam semper~ optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur: $Qui vivis [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !1 Cor 15:51-57 Fratres: Ecce, mystérium vobis dico: Omnes quidem resurgámus, sed non omnes immutábimur. In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc induere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joann 5:25-29 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Amen, amen, dico vobis, quia venit~ hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint,~ vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére~ vitam in semetípso: et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis~ est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt,~ áudient vocem Fílii Dei: et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem~ vitæ: qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii. [Secreta] Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum~ offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fídei christiánæ méritum contulísti,~ dones et prǽmium. $Per Dominum [Postcommunio] Animábus, quǽsumus, Dómine, famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat~ supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias~ esse partícipes: $Qui vivis