[Rank] Ss. Tryphonis, Respicii, and Nymphæ Martyrum;;Simplex;;1.1;;vide C3 [Rule] vide C3; [Introitus] !Ps 33:18. v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. !Ps 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. &Gloria v. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. [Oratio] Fac nos, quǽsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Tryphónis, Respícii et Nymphæ semper festa sectári: quorum suffrágiis, protectiónis tuæ dona sentiámus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. !Rom 8:18-23 Fratres: Exístimo, quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, quisubjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 78:10; 78:2 Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. V. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cœli: carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ. Allelúja, allelúja. !Ps 115:15 Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 12:1-8 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixistis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cu- bículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui oc- cídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timete. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei. [Offertorium] !Ps 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde. [Secreta] Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. $Per Dominum [Communio] !Matt 12:50 Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus. [Postcommunio] Præsta nobis, quǽsumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Tryphóne, Respício et Nympha; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. $Per Dominum