[Rank] S. Clementis Papæ et Martyris;;Duplex;;3;;vide C4b [Rank] (rubrica 1570) S. Clementis Papæ et Martyris;;Semiduplex;;2.2;;vide C2 [Rule] OPapaM=Cleméntem; vide C4b; Gloria [Introitus] !Is 59:21; 56:7 v. Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum. !Ps 111:1 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. &Gloria v. Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum. [Commemoratio Oratio] !Pro S. Felicitate Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, beátæ Felicitátis Martyris tuæ sollémnia recenséntes, méritis ipsíus protegámur et précibus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses. !Phil 3:17-21; 4:1-3 Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis - nunc autem et flens dico - inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte et céteris adiutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ. [Commemoratio Secreta] !Pro S. Felicitate Vota pópuli tui, Dómine, propitiátus inténde: et, cujus nos tríbuis sollémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro S. Felicitate Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multíplices, et témpora nostra dispónas. $Per Dominum