[Rank] Dominica III Adventus;;Semiduplex;;5.6 [Rank] (rubrica tridentina) Dominica III Adventus;;Semiduplex;;6.1 [Rank] Dominica III Adventus;;Semiduplex;;6 [Rule] no Gloria Credo Suffr=Maria1;Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Phil 4:4-6 v. Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit~ ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni~ oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. !Ps 84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. &Gloria v. Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit~ ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni~ oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. [Oratio] Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ~ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra: $Qui vivis [Lectio] Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses !Philipp 4:4-7 Fratres: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 79:2; 79:3; 79:2 Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni. V. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. Allelúja,~ allelúja, V. Excita, Dómine, potentiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Allelúja. [GradualeF] !Ps 79:2; 79:3; 79:2 Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni. V. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joann 1:19-28 In illo tempore: Misérunt Judǽi ab Jerosólymis sacerdótes et levítas ad Joánnem,~ ut interrogárent eum: Tu quis es? Et conféssus est, et non negávit: et conféssus~ est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum: Quid ergo? Elías es tu?~ Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respondit: Non. Dixérunt ergo ei: Quis es,~ ut respónsum demus his, qui misérunt nos?~ Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamántis in desérto: Dirígite viam Dómini,~ sicut dixit Isaías Prophéta. Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis. Et~ interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptízas, si tu non es Christus,~ neque Elías, neque Prophéta? Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptízo in aqua:~ médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. Ipse est, qui post me ventúrus~ est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam~ calceaménti. Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes~ baptízans. [Offertorium] !Ps 84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob: remisísti~ iniquitatem plebis tuæ. [Secreta] Devotiónis nostræ tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia júgiter immolétur: quæ et~ sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter~ operétur. $Per Dominum [Communio] !Is 35:4. Dícite: pusillánimes, confortámini et nolíte timére: ecce, Deus noster véniet et~ salvábit nos. [Postcommunio] Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos,~ ad festa ventúra nos prǽparent. $Per Dominum