[Rank] Dominica IV Adventus;;Semiduplex;;5.6 [Rank] (rubrica tridentina) Dominica IV Adventus;;Semiduplex;;6.1 [Rank] (rubrica 196) Dominica IV Adventus;;Semiduplex;;6 [Rule] no Gloria Credo Suffr=Maria1;Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Isa 45:8 v. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet~ Salvatórem !Ps 18:2 Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. &Gloria v. Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet~ Salvatórem [Oratio] Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte~ succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt,~ indulgéntiæ tuæ propitiatiónis accéleret: $Qui vivis [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !1 Cor 4:1-5 Fratres: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic jam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis júdicer aut ab humano die: sed neque meípsum judico. Nihil enim mihi cónscius sum: sed non in hoc justificátus sum: qui autem júdicat me, Dóminus est. Itaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus: qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit consília córdium: et tunc laus erit unicuique a Deo. [Graduale] !Ps 144:18; 144:21 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus, qui ínvocant eum in~ veritáte. V. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.~ Allelúja, allelúja, V. Veni, Dómine, et noli tardáre: reláxa facínora plebis tuæ Israël. Allelúja. [GradualeF] !Ps 144:18; 144:21 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus, qui ínvocant eum in~ veritáte. V. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam !Luc 3:1-6 Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam,~ tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ et~ Trachonítidis regionis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdotum~ Anna et Cáipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zacharíæ filium, in~ deserto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pæniténtiæ in~ remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ Prophétæ: Vox~ clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis~ vallis implébitur: et omnis mons et collis humiliábitur: et erunt prava in~ dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei. [Offertorium] !Luc 1:28 Ave, María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et~ benedíctus fructus ventris tui. [Secreta] Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni~ nostræ profíciant et salúti. $Per Dominum [Communio] !Is 7:14 Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel. [Postcommunio] Sumptis munéribus, quǽsumus, Dómine: ut, cum frequentatióne mystérii, crescat~ nostræ salútis efféctus. $Per Dominum