[Rank] Dominica infra Octavam Epiphaniæ;;Semiduplex;;5;;ex Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Gloria Credo Prefatio=Epi [Introitus] ! v. In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum,~ psalléntes in unum: ecce, cujus impérii nomen est in ætérnum !Ps 99:1 Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. &Gloria v. In excélso throno vidi sedére virum, quem adórat multitúdo Angelórum,~ psalléntes in unum: ecce, cujus impérii nomen est in ætérnum [Oratio] Vota, quǽsumus, Dómine, supplicántis pópuli cœlésti pietáte proséquere: ut et,~ quæ agénda sunt, vídeant, et ad implénda, quæ víderint, convaléscant. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. !Rom 12:1-5 Fratres: Obsecro vos per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum. Et nolíte conformári huic sǽculo, sed reformámini in novitáte sensus vestri: ut probétis, quæ sit volúntas Dei bona, et benéplacens, et perfécta. Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus qui sunt inter vos: Non plus sápere, quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem: et unicuique sicut Deus divísit mensúram fídei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 71:18 ; 71:3 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, qui facit mirabília magna solus a sǽculo. V. Suscípiant montes pacem pópulo tuo, et colles justítiam. Allelúja, allelúja !Ps 99:1 Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 2:42-52 Cum factus esset Jesus annórum duódecim, ascendéntibus illis Jerosólymam~ secúndum consuetúdinem diéi festi, consummatísque diébus, cum redírent, remánsit~ puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem~ illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et~ notos. Et non inveniéntes, regréssi sunt in Jerúsalem, requiréntes eum. Et~ factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum,~ audiéntem illos et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant,~ super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit Mater~ ejus ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes~ quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia~ in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum,~ quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat~ súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo. Et Jesus~ proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines. [Offertorium] !Ps 99:1; 99:2 Jubiláte Deo, omnis terra, servíte Dómino in lætítia: intráte in conspéctu ejus~ in exsultatióne: quia Dóminus ipse est Deus. [Secreta] Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium vivíficet nos semper et múniat. $Per Dominum [Communio] !Luc 2:48; 2:49 Fili, quid fecísti nobis sic? ego et pater tuus doléntes quærebámus te. Et quid~ est, quod me quærebátis? nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet~ me esse? [Postcommunio] Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, quos tuis réficis sacraméntis, tibi~ étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Pro Octavam Epiphaniæ @Sancti/01-06:Oratio [Commemoratio Secreta] !Pro Octavam Epiphaniæ @Sancti/01-06:Secreta [Commemoratio Postcommunio] !Pro Octavam Epiphaniæ @Sancti/01-06:Postcommunio