[Rank] Dominica III Post Epiphaniam;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate [Introitus] !Ps 96:7-8 v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et~ exsultavérunt fíliæ Judæ. !Ps 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. &Gloria v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et~ exsultavérunt fíliæ Judæ. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, infirmitatem nostram propítius réspice: atque, ad~ protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. !Rom 12:16-21 Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. [Graduale] !Ps 101:16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja,~ allelúja. !Ps 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 8:1-13 In illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ:~ et ecce, leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me~ mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et~ conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed~ vade, osténde te sacerdóti, et offer munus,~ quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum,~ accéssit ad eum centúrio, rogans eum et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo~ paralýticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et~ respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed~ tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte~ constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni,~ et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et~ sequéntibus se dixit: Amen, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico~ autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum~ Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in~ ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus~ centurióni: Vade et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa~ hora. [Offertorium] !Ps 117:16; 117:17 Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed~ vivam, et narrábo ópera Dómini. [Secreta] Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et, ad sacrifícium~ celebrándum, subditórum tibi córpora mentésque sanctíficet. $Per Dominum [Communio] !Luc 4:22 Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei. [Postcommunio] Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus nos eórum~ veráciter aptáre dignéris. $Per Dominum