[Rank] Dominica IV Post Epiphaniam;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate [Introitus] !Ps 96:7-8 v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ. !Ps 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. &Gloria v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judæ. [Oratio] Deus, qui nos, in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis; ut ea, quæ pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. !Rom 13:8-10 Fratres: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis, Non occídes, Non furáberis, Non falsum testimónium dices, Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio. [Graduale] !Ps 101:16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja, allelúja. !Ps 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 8:23-27 In illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce, motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicæ fídei? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia venti et mare obœ́diunt ei? [Offertorium] !Ps 117:16; 117:17 Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini. [Secreta] Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum fragilitátem nostram ab omni malo purget semper et múniat. $Per Dominum [Communio] !Luc 4:22 Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei. [Postcommunio] Múnera tua nos, Deus, a delectatiónibus terrenis expédiant: et cœléstibus semper instáurent aliméntis. $Per Dominum