[Rank] Dominica V Post Epiphaniam;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate [Introitus] !Ps 96:7-8. v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et~ exsultavérunt fíliæ Judæ. !Ps 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. &Gloria v. Adoráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et~ exsultavérunt fíliæ Judæ. [Oratio] Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut, quæ in sola spe~ grátiæ cœléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses !Col 3:12-17 Fratres: Indúite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem habéte, quod est vínculum perfectionis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per Jesum Christum, Dóminum nostrum. [Graduale] !Ps 101:16-17 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua. Allelúja,~ allelúja. !Ps 96:1 V. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 13:24-30 In illo témpore: Dixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile factum est regnum~ cœlórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent~ hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et~ ábiit. Cum autem crevísset herba et fructum fecísset, tunc apparuérunt et~ zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum~ semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia? Et ait illis: Inimícus~ homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis,~ imus, et collígimus ea? Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia eradicétis~ simul cum eis et tríticum. Sínite utráque créscere usque ad messem, et in~ témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in~ fascículos ad comburéndum, tríticum autem congregáte in hórreum meum. [Offertorium] !Ps 117:16; 117:17 Déxtera Dómini fecit virtutem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed~ vivam, et narrábo ópera Dómini. [Secreta] Hóstias tibi, Dómine, placatiónis offérimus: ut et delícta nostra miserátus~ absólvas, et nutántia corda tu dírigas. $Per Dominum [Communio] !Luc 4:22 Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei. [Postcommunio] Quǽsumus, omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc~ mystéria pignus accépimus. $Per Dominum