[Rank] Die III infra octavam Paschæ;;Duplex I classis;;7;;ex Pasc0-0 [Rule] ex Pasc0-0; Credo Sequentia [Introitus] !Eccli 15:3-4 v. Aqua sapiéntiæ potávit eos, allelúja: firmábitur in illis et non flectétur,~ allelúja: et exaltábit eos in ætérnum, allelúja, allelúja. !Ps 104: 1 Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. &Gloria v. Aqua sapiéntiæ potávit eos, allelúja: firmábitur in illis et non flectétur,~ allelúja: et exaltábit eos in ætérnum, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui Ecclésiam tuam novo semper fœtu multíplicas: concéde fámulis tuis; ut~ sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt. $Per Dominum [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum. !Acts 13:16; 13:26-33 In diébus illis: Surgens Paulus et manu siléntium índicens, ait: Viri fratres, fílii géneris Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salútis hujus missum est. Qui enim habitábant Jerúsalem, et príncipes ejus, ignorántes Jesum et voces Prophetárum, quæ per omne sábbatum legúntur, judicántes implevérunt: et nullam causam mortis inveniéntes in eo, petiérunt a Piláto, ut interfícerent eum. Cumque consummássent ómnia, quæ de eo scripta erant, deponéntes eum de ligno, posuérunt eum in monuménto. Deus vero suscitávit eum a mórtuis tértia die: qui visus est per dies multos his, qui simul ascénderant cum eo de Galilǽa in Jerúsalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiámus eam, quæ ad patres nostros repromíssio facta est: quóniam hanc Deus adimplévit fíliis nostris, resúscitans Jesum Christum, Dóminum nostrum. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Ps 117:24;106:2 Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. !Ps 106:2 V. Dicant nunc, qui redémpti sunt a Dómino: quos redémit de manu inimíci, et de regiónibus congregávit eos. Allelúja, allelúja. V. Surrexit Dóminus de sepúlcro, qui pro nobis pepéndit in ligno. [Sequentia] @Tempora/Pasc0-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc. 24, 36-47 In illo témpore: Stetit Jesus in médio discipulórum suórum et dicit eis: Pax~ vobis: ego sum, nolíte timére. Conturbáti vero et contérriti, existimábant se~ spíritum vidére. Et dixit eis: Quid turbáti~ estis, et cogitatiónes ascéndunt in corda vestra? Vidéte manus meas et pedes,~ quia ego ipse sum: palpáte et vidéte: quia spíritus carnem et ossa non habet,~ sicut me vidétis habére. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus et pedes. Adhuc~ autem illis non credéntibus et mirántibus præ gáudio, dixit: Habétis hic aliquid,~ quod manducétur? At illi obtulérunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et~ cum manducásset coram eis, sumens relíquias, dedit eis. Et dixit ad eos: Hæc~ sunt verba, quæ locútus sum ad vos, cum adhuc essem vobíscum, quóniam necésse~ est impléri ómnia, quæ scripta sunt in lege Móysi et Prophétis et Psalmis de me.~ Tunc apéruit illis sensum, ut intellégerent Scriptúras. Et dixit eis: Quóniam~ sic scriptum est, et sic oportébat Christum pati, et resúrgere a mórtuis tértia~ die: et prædicári in nómine ejus pœniténtiam, et remissiónem peccatórum in~ omnes gentes. [Offertorium] !Ps. 17:14; 17:16 Intónuit de cœlo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes~ aquárum, allelúja. [Secreta] Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ~ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. $Per Dominum [Communio] !Col 3:1-2 Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in~ déxtera Dei sedens, allelúja: quæ sursum sunt sápite, allelúja. [Postcommunio] Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut paschális percéptio sacraménti,~ contínua in nostris méntibus persevéret. $Per Dominum