[Rank] Die IV infra octavam Paschæ;;Semiduplex I classis;;6;;ex Pasc0-0 [Rule] ex Pasc0-0; Credo Sequentia Suffr=Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Matt 25:34 v. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja: quod vobis parátum est~ ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja. !Ps 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. &Gloria v. Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja: quod vobis parátum est~ ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui nos Resurrectiónis Domínicæ ánnua solemnitáte lætíficas: concéde~ propítius; ut per temporália festa, quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur. $Per eumdem [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum !Acts 3:13-15; 3:17-19 In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri Israëlítæ, et qui timétis Deum, audíte. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum, glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti. Vos autem sanctum et justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis: auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri. Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium Prophetárum, pati Christum suum, sic implévit. Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra. [Graduale] !Ps 117:24; 117:16 Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. V. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja, allelúja. !Luc 24:34 V. Surréxit Dóminus vere: et appáruit Petro. [Sequentia] @Tempora/Pasc0-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 21:1-14 In illo témpore: Manifestávit se íterum Jesus discípulis ad mare Tiberíadis.~ Manifestávit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus,~ et Nathánaël, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi et álii ex~ discípulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus: Vado piscári. Dicunt ei: Venímus et~ nos tecum. Et exiérunt et ascendérunt in navim: et illa nocte nihil~ prendidérunt. Mane autem facto, stetit Jesus in lítore: non tamen cognovérunt~ discípuli, quia Jesus est. Dixit ergo eis Jesus: Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei: Non. Dicit eis: Míttite~ in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo: et jam non valébant~ illud tráhere præ multitúdine píscium. Dixit ergo discípulus ille, quem~ diligébat Jesus, Petro: Dóminus est. Simon Petrus cum audísset, quia Dóminus est,~ túnica succínxit se - erat enim nudus, - et misit se in mare. Alii autem discípuli~ navígio venérunt - non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis, -~ trahéntes rete píscium. Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas,~ et piscem superpósitum, et panem. Dicit eis Jesus: Afférte de píscibus, quos~ prendidístis nunc. Ascéndit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum~ magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum~ rete. Dicit eis Jesus: Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium~ interrogáre eum: Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est. Et venit Jesus, et~ áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter. Hoc jam tértio manifestátus est~ Jesus discípulis suis, cum resurrexísset a mórtuis. [Offertorium] !Ps 77:23-25 Portas cœli apéruit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem cœli~ dedit eis: panem Angelórum manducávit homo, allelúja. [Secreta] Sacrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis immolámus: quibus Ecclésia tua~ mirabíliter et páscitur et nutrítur. $Per Dominum [Communio] !Rom 6:9 Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur, allelúja: mors illi ultra non~ dominábitur, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Ab omni nos, quǽsumus, Dómine, vetustáte purgátos: sacraménti tui veneránda~ percéptio in novam tránsferat creatúram: $Qui vivis