[Rank] Die VI infra octavam Paschæ;;Semiduplex I class;;6;;ex Pasc0-0 [Rule] ex Pasc0-0; Credo Sequentia Suffr=Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 77:53 v. Edúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja,~ allelúja, allelúja. !Ps 77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. &Gloria v. Edúxit eos Dóminus in spe, allelúja: et inimícos eórum opéruit mare, allelúja,~ allelúja, allelúja. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ~ fœ́dere contulísti: da méntibus nostris; ut, quod professióne celebrámus,~ imitémur efféctu. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli !1 Petri 3:18-22 Caríssimi: Christus semel pro peccátis nostris mórtuus est, justus pro injústis, ut nos offérret Deo, mortificátus quidem carne, vivificátus autem spíritu. In quo et his, qui in cárcere erant, spirítibus véniens prædicávit: qui incréduli fúerant aliquándo, quando exspectábant Dei patiéntiam in diébus Noë, cum fabricarétur arca, in qua pauci, id est octo ánimæ salvæ factæ sunt per aquam. Quod et vos nunc símilis formæ salvos facit baptísma: non carnis deposítio sórdium, sed consciéntiæ bonæ interrogátio in Deum per resurrectiónem Jesu Christi, Dómini nostri, qui est in dextera Dei. [Graduale] !Ps 117:24; 117:26-27 Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. V. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: Deus Dóminus, et illúxit nobis. Allelúja, allelúja. !Ps 95:10 Dícite in géntibus: quia Dóminus regnávit a ligno. [Sequentia] @Tempora/Pasc0-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 28:16-20 In illo témpore: Undecim discípuli abiérunt in Galilǽam, in montem, ubi~ constitúerat illis Jesus. Et vidéntes eum adoravérunt: quidam autem~ dubitavérunt. Et accédens Jesus locútus est eis, dicens: Data est mihi omnis~ potéstas in cœlo, et in terra. Eúntes ergo, docéte omnes gentes, baptizántes eos~ in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia,~ quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad~ consummatiónem sǽculi. [Offertorium] !Exod 12:14 Erit vobis hæc dies memoriális, allelúja: et diem festum celebrábitis solémnem~ Dómino in progénies vestras: legítimum sempitérnum diem, allelúja, allelúja,~ allelúja. [Secreta] Hóstias, quǽsumus, Dómine, placátus assúme: quas et pro renatórum~ expiatióne peccáti deférimus, et pro acceleratióne cœléstis auxílii. $Per Dominum [Communio] !Matt 28:18-19 Data est mihi omnis potéstas in cœlo et in terra, allelúja: eúntes, docéte~ omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti,~ allelúja, allelúja. [Postcommunio] Réspice, quǽsumus, Dómine, pópulum tuum: et, quem ætérnis dignátus es~ renováre mystériis, a temporálibus culpis dignánter absólve. $Per Dominum