[Rank] Sabbato in Albis;;Semiduplex I class;;6;;ex Pasc0-0 [Rule] ex Pasc0-0; Credo Sequentia Suffr=Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 104:43. v. Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja: et eléctos suos in~ lætítia, allelúja, allelúja. !Ps 104:1 Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. &Gloria v. Edúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja: et eléctos suos in~ lætítia, allelúja, allelúja. [Oratio] Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui festa paschália venerándo~ égimus, per hæc contíngere ad gáudia ætérna mereámur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli. !1 Pet 2:1-10 Caríssimi: Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite: ut in eo crescátis in salútem: si tamen gustástis, quóniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum: et qui credíderit in eum, non confundátur. Vobis ígitur honor credéntibus: non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis: ut virtútes annuntiétis ejus, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei: qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti. [Graduale] Alleluia, alleluia !Ps 117:24. Hæc dies, quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea. Allelúja. !Ps 112:1 Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. !Ab hac die usque ad Sabbatum Quatuor Temporum Pentecostes inclusive, in omnibus Missis, non dicitur Graduale sed quatuor Allelúja cum duobus Versibus, ordine~ infrascripto; in Missa tamen Rogationum, in Vigilia Pentecostes et post~ quamlibet Lectionem in Sabbato Quatuor Temporum ejusdem, unum Allelúja dicitur~ cum unico Versu. Allelúja, allelúja [Sequentia] @Tempora/Pasc0-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 20:1-9 In illo témpore: Una sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ~ essent, ad monuméntum: et vidit lápidem sublátum a monuménto. Cucúrrit ergo, et~ venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit~ illis: Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum. Exiit ergo~ Petrus et ille álius discípulus, et venérunt ad~ monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit~ cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Et cum se inclinásset, vidit pósita~ linteámina, non tamen introívit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et~ introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, et sudárium, quod fúerat~ super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum~ locum. Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum:~ et vidit et crédidit: nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a~ mórtuis resúrgere. [Offertorium] !Ps 7:26-27 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini: benedíximus vobis de domo Dómini: Deus~ Dóminus, et illúxit nobis, allelúja, allelúja. [Secreta] Concéde, quǽsumus, Dómine, semper nos per hæc mystéria paschália~ gratulári: ut contínua nostræ reparatiónis operátio perpétuæ nobis fiat causa~ lætítiæ. $Per Dominum [Communio] !Gal 3:27 Omnes, qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúja. [Postcommunio] Redemptiónis nostræ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine: ut, hoc perpétuæ~ salútis auxílio, fides semper vera profíciat. $Per Dominum