[Rank] Dominica II Post Pascha;;Semiduplex;;5;; [Rule] Gloria Credo Suffr=Maria3;Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 32:5-6 v. Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti~ sunt, allelúja, allelúja. !Ps 32:1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. &Gloria v. Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti~ sunt, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui in Fílii tui humilitáte jacéntem mundum erexísti: fidélibus tuis~ perpétuam concéde lætítiam; ut, quos perpétuæ mortis eripuísti cásibus, gáudiis~ fácias pérfrui sempitérnis. $Per eumdem [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli !1 Petri 2:21-25 Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut, peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Luc 24:35 Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja !Joannes 10:14 Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joann 10:11-16 In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor~ ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus~ non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et~ lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est~ et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et~ cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam~ pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas~ opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.~ [Offertorium] !Ps 62:2; 62:5 Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas,~ allelúja. [Secreta] Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod~ agit mystério, virtúte perfíciat. $Per Dominum [Communio] !Joannes 10:14 Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ,~ allelúja, allelúja. [Postcommunio] Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, vivificatiónis tuæ grátiam~ consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur. $Per Dominum