[Rank] Dominica III Post Pascha;;Semiduplex;;5;; [Rule] Gloria Credo Suffr=Maria3;Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 65:1-2. v. Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dícite nómini ejus, allelúja:~ date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja. !Ps 65:3 Dícite Deo, quam terribília sunt ópera tua, Dómine! in multitúdine virtútis tuæ~ mentiéntur tibi inimíci tui. &Gloria v. Jubiláte Deo, omnis terra, allelúja: psalmum dícite nómini ejus, allelúja:~ date glóriam laudi ejus, allelúja, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui errántibus, ut in viam possint redíre justítiæ, veritátis tuæ lumen~ osténdis: da cunctis, qui christiána professióne censéntur, et illa respúere,~ quæ huic inimíca sunt nómini; et ea, quæ sunt apta, sectári. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli !1 Pet 2:11-19 Caríssimi: Obsecro vos tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam, conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam: ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus vos considerántes, gloríficent Deum in die visitatiónis. Subjécti ígitur estóte omni humánæ creatúræ propter Deum: sive regi, quasi præcellénti: sive dúcibus, tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum: quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam: quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei. Omnes honoráte: fraternitátem dilígite: Deum timéte: regem honorificáte. Servi, súbditi estóte in omni timóre dóminis, non tantum bonis et modéstis, sed étiam dýscolis. Hæc est enim grátia: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Ps 110:9 Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo. Allelúja. !Luc 24:46 Oportébat pati Christum, et resúrgere a mórtuis: et ita intráre in glóriam suam.~ Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 16:16-22 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Módicum, et jam non vidébitis me:~ et íterum módicum, et vidébitis me: quia vado ad Patrem. Dixérunt ergo ex~ discípulis ejus ad ínvicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Módicum, et non~ vidébitis me: et íterum módicum, et vidébitis me, et quia vado ad Patrem?~ Dicébant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Módicum? nescímus, quid lóquitur.~ Cognóvit autem Jesus, quia volébant eum interrogáre, et dixit eis: De hoc~ quǽritis inter vos, quia dixi: Módicum, et non vidébitis me: et íterum módicum,~ et vidébitis me. Amen, amen, dico vobis: quia plorábitis et flébitis vos, mundus~ autem gaudébit: vos autem contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in~ gáudium. Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus: cum autem~ pepérerit púerum, jam non méminit pressúræ propter gáudium, quia natus est homo~ in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos,~ et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis. [Offertorium] !Ps 145:2 Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu~ ero, allelúja. [Secreta] His nobis, Dómine, mystériis conferátur, quo, terréna desidéria mitigántes,~ discámus amáre cœléstia. $Per Dominum [Communio] !Joannes 16:16 Módicum, et non vidébitis me, allelúja: íterum módicum, et vidébitis me, quia~ vado ad Patrem, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Sacraménta quæ súmpsimus, quǽsumus, Dómine: et spirituálibus nos instáurent~ aliméntis, et corporálibus tueántur auxíliis. $Per Dominum