[Rank] Feria Quarta in Rogationibus, In Vigilia Ascensionis;;Feria;;1 [Rank] (rubrica 196) In Vigilia Ascensionis;;Duplex II classis;;5 [Rule] Oratio Dominica Gloria no Credo Suffr=Maria3 [Introitus] !Is 48:20 v. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad~ extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja !Ps 65:1-2 Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: date glóriam laudi ejus. &Gloria v. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad~ extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja [Oratio] Deus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis: ut cogitémus, te~ inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, eadem faciámus. $Per Dominum [Commemoratio Oratio](sed non rubrica 1960) !de Rogationibus Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte~ confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios. !Eph 4:7-13 Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi. [Graduale] Allelúja, allelúja. V. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo. Allelúja. !Joannes 16:28 V. Exívi a Patre, et veni in mundum: íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem.~ Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joannes 17:1-11 In illo témpore: Sublevátis Jesus óculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora, clarífica Fílium tuum, ut Fílius tuus claríficet te: sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna: ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram: opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam: et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti; et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt, quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt: quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis: et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere, quia a te exivi, et credidérunt, quia tu me misísti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi: quia tui sunt: et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio. [Offertorium] !Ps 65:8-9; 65:20 Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus: qui~ pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedíctus~ Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja. [Secreta] Súscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum: ut, per hæc piæ~ devotiónis offícia, ad cœléstem glóriam transeámus. $Per Dominum [Commemoratio Secreta](sed non rubrica 1960) !de Rogationibus Hæc múnera, quǽsumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ~ nobis misericórdiæ dona concílient. $Per Dominum [Secreta Mariæ](sed non rubrica 1960) !de S. Maria. Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad~ perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. $Per Dominum [Communio] !Ps 95:2. Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedícite nomen ejus: bene nuntiáte~ de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Tríbue nobis, Dómine, cœléstis mensæ virtúte satiátis: et desideráre, quæ~ recta sunt, et desideráta percípere. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio](sed non rubrica 1960) !de Rogationibus Vota nostra, quǽsumus, Dómine, pio favóre proséquere: ut, dum dona tua in~ tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. $Per Dominum [Postcommunio Mariæ](sed non rubrica 1960) Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper~ Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus~ majestáti. $Per Dominum