[Rank] Dominica infra Octavam Ascensionis;;Semiduplex;;5;;ex Tempora/Pasc5-4 [Rank] (rubrica 196) Dominica post Ascensionem;;Semiduplex;;5 [Rule] ex Tempora/Pasc5-4; Gloria Credo [Introitus] !Ps 26:7; 26:8; 26:9 v. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja. !Ps 26:1 Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? &Gloria v. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja: tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus: fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Pro Octava Ascensionis Concéde, quǽsumus, oninípotens Deus: ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cœlos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cœléstibus habitémus. $Per eumdem [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli !1 Pet 4:7-11 Caríssimi: Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes: quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne: unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei: si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus: ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Ps 46:9 V. Regnávit Dóminus super omnes gentes: Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúja. !Joannes 14:18 V. Non vos relínquam órphanos: vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 15:26-27; 16:1-4 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me: et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos: sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis: ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis. [Offertorium] !Ps 46:6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja. [Secreta] Sacrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent: et méntibus nostris supérnæ grátiæ dent vigórem. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro Octava Ascensionis Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriósa Ascensióne deférimus: et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus ætérnam. $Per eumdem [Communio] !Joannes 17:12-13; 17:15 Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja: nunc autem ad te vénio: non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Repléti, Dómine, munéribus sacris: da, quǽsumus; ut in gratiárum semper actióne maneámus. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro Octava Ascensionis. Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu. $Per Dominum