[Rank] Dominica Pentecostes;;Duplex I Classis cum Octava privilegiata I ordinis;;7 [Rule] Gloria Sequentia Credo Prefatio=Spiritu=hodierna die; [Introitus] !Sap 1:7. v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia,~ sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. !Ps 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie~ ejus. &Gloria v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia,~ sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da~ nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. $Per Dominum eiusdem [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum !Acts 2:1-11 Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes discípuli pariter in eódem loco: et factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis: et replévit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuérunt illis dispertítæ linguæ tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne, quæ sub cœlo est. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. Stupébant autem omnes et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti, qui loquúntur, Galilǽi sunt? Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Ælamítæ et qui hábitant Mesopotámiam, Judǽam et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam et Pamphýliam, Ægýptum et partes Líbyæ, quæ est circa Cyrénen, et ádvenæ Románi, Judǽi quoque et Prosélyti, Cretes et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Ps 103:30 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic~ genuflectitur) V. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis~ ignem accénde. [Sequentia] Veni, Sancte Spíritus, et emítte cǽlitus lucis tuæ rádium. _ Veni, pater páuperum; veni, dator múnerum; veni, lumen córdium. _ Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium. _ In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solácium. _ O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium. _ Sine tuo númine nihil est in hómine, nihil est innóxium. _ Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium. _ Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium. _ Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium. _ Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium. Amen. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 14:23-31 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum~ servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum~ faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem~ audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis,~ apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine~ meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis.~ Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis.~ Non turbétur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et~ vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia~ Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit,~ credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in~ me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut~ mandátum dedit mihi Pater, sic fácio. [Offertorium] !Ps 67:29-30 Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in~ Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja. [Secreta] Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus~ illustratióne emúnda. $Per Dominum eiusdem [Communio] !Act 2:2; 2:4 Factus est repénte de cœlo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi~ erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes~ magnália Dei, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima~ aspersióne fecúndet. $Per Dominum eiusdem