[Rank] Die II infra octavam Pentecostes;;Duplex I classis;;7 [Rule] Gloria Sequentia Credo Prefatio=Spiritu=hodierna die; [Introitus] !Ps 80:17 v. Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos,~ allelúja, allelúja. !Ps 80:2 Exsultáte Deo, adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. &Gloria v. Cibávit eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos,~ allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuæ piæ~ petitiónis efféctum; ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem. $Per Dominum eiusdem [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum !Acts 10:34; 10:42-48 In diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri fratres, nobis præcépit Dóminus prædicáre pópulo: et testificári, quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. Huic omnes Prophétæ testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Adhuc loquénte Petro verba hæc, cecidit Spíritus Sanctus super omnes, qui audiébant verbum. Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles, qui vénerant cum Petro: quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. Audiébant enim illos loquéntes linguis et magnificántes Deum. Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest, ut non baptizéntur hi, qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos? Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi. [Graduale] Allelúja, allelúja. !Acts 2:4 Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei. Allelúja. (Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidélium: et tui amóris in eis~ ignem accénde. [Sequentia] @Tempora/Pasc7-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 3:16-21 In illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum~ unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam~ ætérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut~ salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur; qui autem non~ credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc~ est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis~ ténebras quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Omnis enim, qui male agit,~ odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: qui autem facit~ veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus, quia in Deo sunt facta. [Offertorium] !Ps 17:14 et 16 Intónuit de cœlo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes~ aquárum, allelúja. [Secreta] Propítius, Dómine, quǽsumus, hæc dona sanctífica: et, hóstiæ spiritális~ oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum. $Per Dominum. [Communio] !Joannes 14:26 Spíritus Sanctus docébit vos, allelúja: quæcúmque díxero vobis, allelúja,~ allelúja. [Postcommunio] Adésto, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo: et, quem mystériis cœléstibus imbuísti,~ ab hóstium furóre defénde. $Per Dominum