[Rank] Feria Quarta Quattuor Temporum Pentecostes;;Semiduplex I classis;;5;;ex Pasc7-0 [Rank] (rubrica 196) Feria Quarta Quattuor Temporum Pentecostes;;Semiduplex I classis;;6;;ex Pasc7-0 [Rule] LectioL1 no Gloria Sequentia Suffr=Ecclesiæ;Papa Credo Prefatio=Spiritu=hodierna die; [Introitus] !Ps 67:8 67:9 v. Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis,~ allelúja: terra mota est, cœli distillavérunt, allelúja, allelúja. !Ps. 67:2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie~ ejus. &Gloria v. Deus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis,~ allelúja: terra mota est, cœli distillavérunt, allelúja, allelúja. [Oratio] Mentes nostras, quǽsumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet: et~ indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem: $Qui tecum eiusdem [LectioL1] Léctio Actuum Apostolórum !Act 2:14-21. In diébus illis: Stans Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Judǽi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea. Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia: sed hoc est, quod dictum est per Prophétam Joël: Et erit in novíssimis diébus - dicit Dóminus - effúndam de Spíritu meo super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et júvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt. Et quidem super servos meos et super ancíllas meas in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt: et dabo prodígia in cœlo sursum et signa in terra deórsum, sánguinem et ignem et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras et luna in sánguinem, antequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. Et erit: omnis, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. $Deo gratias [GradualeL1] Alleluia. !Ps 32:6 Verbo Dómini cœli firmáti sunt, et Spíritu oris ejus omnis virtus eórum. _ #Gloria v. Glória in excélsis Deo. Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cæléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu + in glória Dei Patris. Amen. [OratioL1] Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus: ut Spíritus Sanctus advéniens,~ templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. $Per Dominum eiusdem [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum !Acts 5:12-16 In diébus illis: Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in pláteas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes. [Graduale] Allelúja, allelúja. V. (Hic genuflectitur) Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis~ ignem accénde. [Sequentia] @Tempora/Pasc7-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 6:44-52 In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Nemo potest veníre ad me, nisi~ Pater, qui misit me, tráxerit eum: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Est~ scriptum in Prophétis: Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis, qui audívit a Patre~ et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo,~ hic vidit Patrem. Amen, amen, dico vobis: qui credit in me, habet vitam ætérnam.~ Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui~ sunt. Hic est panis de cœlo descéndens:~ ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de~ cœlo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum: et panis,~ quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. [Offertorium] !Ps 118:47-48 Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta~ tua, quæ diléxi, allelúja. [Secreta] Accipe, quǽsumus, Dómine, munus oblátum: et dignánter operáre; ut, quod~ mystériis ágimus, piis efféctibus celebrámus. $Per Dominum. [Communio] !Joannes 14:27 Pacem relínquo vobis, allelúja: pacem meam do vobis, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Suméntes, Dómine, cœléstia sacraménta, quǽsumus cleméntiam tuam: ut quod~ temporáliter gérimus ætérnis gáudiis consequámur $Per Dominum.