[Rank] Die Quinta infra octavam Pentecostes;;Semiduplex I classis;;5;;ex Pasc7-0 [Rank] (rubrica 196) Die Quinta infra octavam Pentecostes;;Semiduplex I classis;;6;;ex Pasc7-0 [RankNewcal] Feria V post Pentecostes;;Feria;;1;; [Rule] Gloria Sequentia Credo Prefatio=Spiritu=hodierna die; [Introitus] !Sap 1:7 v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia,~ sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. !Ps 67:2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. &Gloria v. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia,~ sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. [Oratio] Deus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da~ nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. $Per Dominum eiusdem [Lectio] Léctio Actuum Apostolórum. !Acts 8:5-8 In diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte. [Graduale] Allelúja, allelúja !Ps 103:30 V. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja.~ ~(Hic genuflectitur) V. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis~ ignem accénde. [Sequentia] @Tempora/Pasc7-0:Sequentia [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 9:1-6 In illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et~ potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos~ prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via,~ neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas~ habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et~ quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum~ vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per~ castélla, evangelizántes et curántes ubíque. [Offertorium] !Ps 67:29-30. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja. [Secreta] Múnera, quǽsumus, Dómine, oblata sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus~ illustratióne emúnda. $Per Dominum eiusdem [Communio] !Acts 2:2 2:4 Factus est repénte de cœlo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi~ erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes~ magnália Dei, allelúja, allelúja. [Postcommunio] Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima~ aspersióne fecúndet. $Per Dominum eiusdem