[Rank] Dominica Sanctissimæ Trinitatis;;Duplex I classis;;6.5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate [Introitus] !Tob 12:6 v. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia~ fecit nobíscum misericórdiam suam. !Ps 8:2 Dómine, Dóminus noster, quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra! &Gloria v. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia~ fecit nobíscum misericórdiam suam. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei,~ ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre Unitátem:~ quǽsumus; ut, ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. $Per Dominum [Commemoratio Oratio] !Pro Dominicam I post Pentecosten Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et,~ quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut,~ in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. $Per Dominum. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános !Rom 11:33-36. O altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Dómini? Aut quis consiliárius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen. [Graduale] !Dan 3:55-56 Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim, V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula. Allelúja,~ allelúja. !Dan 3:52 V. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in~ sǽcula. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 28:18-20 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in~ cœlo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes~ eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus~ diébus usque ad consummatiónem sǽculi. [Offertorium] !Tob 12:6. Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus:~ quia fecit nobíscum misericórdiam suam. [Secreta] Sanctífica, quǽsumus, Dómine, Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem,~ hujus oblatiónis hóstiam: et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro Dominica Hóstias nostras, quǽsumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpétuum~ nobis tríbue proveníre subsídium. $Per Dominum [Communio] !Tob 12:6 Benedícimus Deum cœli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum~ misericórdiam suam. [Postcommunio] Profíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ, Dómine, Deus noster, hujus~ sacraménti suscéptio: et sempitérnæ sanctæ Trinitátis ejusdémque indivíduæ~ Unitátis conféssio. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro Dominica Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona~ capiámus, et a tua numquam laude cessémus. $Per Dominum