[Rank] Dominica III Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate (rubrica tridentina) Prefatio=Cord (rubrica divino) Prefatio1960=Trinitate [Introitus] !Ps. 24:16; 24:18 v. Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide~ humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus. !Ps. 24:1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. &Gloria v. Réspice in me et miserére mei, Dómine: quóniam únicus et pauper sum ego: vide~ humilitátem meam et labórem meum: et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus. [Oratio] Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum:~ multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus~ per bona temporália, ut non amittámus ætérna. $Per Dominum. [Commemoratio Oratio] !Pro Octava sacratissimi Cordis Jesu @Tempora/Pent02-5:Oratio [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli !1 Pet. 5:6-11 Caríssimi: Humiliámini sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis: omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estote et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens circuit, quærens, quem dévoret: cui resístite fortes in fide: sciéntes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen. [Graduale] !Ps. 54:23; 54:17; 54:19 Jacta cogitátum tuum in Dómino: et ipse te enútriet. V. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.~ Allelúja, allelúja. !Ps 7:12 Deus judex justus, fortis et pátiens, numquid iráscitur per síngulos dies?~ Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 15:1-10 In illo témpore: Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut~ audírent illum. Et murmurábant pharisǽi et scribæ, dicéntes: Quia hic~ peccatóres recipit et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parábolam istam,~ dicens: Quis ex vobis homo, qui habet centum oves: et si perdíderit unam ex~ illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam, quæ~ períerat, donec invéniat eam? Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos~ gaudens: et véniens domum, cónvocat amícos et vicínos, dicens illis:~ Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat? Dico vobis, quod ita~ gáudium erit in cœlo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super~ nonagínta novem justis, qui non índigent pœniténtia. Aut quæ múlier habens~ drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit~ domum, et quærit diligénter, donec invéniat? Et cum invénerit, cónvocat amícas~ et vicínas, dicens: Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdíderam?~ Ita dico vobis: gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam~ agénte. [Offertorium] !Ps. 9:11-12 9:13 Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine: quóniam non derelínquis~ quæréntes te: psállite Dómino, qui hábitat in Sion: quóniam non est oblítus~ oratiónem páuperum. [Secreta] Réspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiæ: et salúti credéntium perpétua~ sanctificatióne suménda concéde. $Per Dominum [Commemoratio Secreta] !Pro Octava sacratissimi Cordis Jesu @Tempora/Pent02-5:Secreta [Communio] !Luc 15:10. Dico vobis: gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte. [Postcommunio] Sancta tua nos, Dómine, sumpta vivíficent: et misericórdiæ sempitérnæ prǽparent~ expiátos. $Per Dominum [Commemoratio Postcommunio] !Pro Octava sacratissimi Cordis Jesu @Tempora/Pent02-5:Postcommunio