[Rank] Dominica IV Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 26:1; 26:2 v. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitæ meæ, a~ quo trepidábo? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. !Ps 26:3 Si consístant advérsum me castra: non timébit cor meum. &Gloria v. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitæ meæ, a~ quo trepidábo? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. [Oratio] Da nobis, quǽsumus, Dómine: ut et mundi cursus pacífice nobis tuo órdine~ dirigátur; et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. $Per Dominum. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános. !Rom 8:18-23. Fratres: Exístimo, quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus, adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 78:9; 78:10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus~ eórum? V. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine,~ líbera nos. Allelúja, allelúja !Ps 9:5; 9:10 Deus, qui sedes super thronum, et júdicas æquitátem: esto refúgium páuperum in~ tribulatióne. Allelúja [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam. !Luc 5:1-11 In illo témpore: Cum turbæ irrúerent in Jesum, ut audírent verbum Dei, et ipse~ stabat secus stagnum Genésareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum:~ piscatóres autem descénderant et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navim,~ quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de~ navícula turbas. Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et~ laxáte rétia vestra in captúram. Et respóndens Simon, dixit illi: Præcéptor, per~ totam noctem laborántes, nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete. Et cum~ hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete~ eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent et adjuvárent~ eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pæne mergeréntur. Quod~ cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo~ peccátor sum, Dómine. Stupor enim circumdéderat eum et omnes, qui cum illo erant,~ in captúra píscium, quam céperant: simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios~ Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: Noli timére: ex hoc~ jam hómines eris cápiens. Et subdúctis ad terram návibus, relictis ómnibus,~ secuti sunt eum. [Offertorium] !Ps 12:4-5 Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimícus~ meus: Præválui advérsus eum. [Secreta] Oblatiónibus nostris, quǽsumus, Dómine, placáre suscéptis: et ad te nostras~ étiam rebélles compélle propítius voluntátes. $Per Dominum [Communio] !Ps 17:3 Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus: Deus meus,~ adjútor meus. [Postcommunio] Mystéria nos, Dómine, quǽsumus, sumpta puríficent: et suo múnere tueántur. $Per Dominum