[Rank] Dominica V Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 26:7; 62:9 v. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne~ derelínquas me neque despícias me, Deus, salutáris meus. !Ps 26:1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? &Gloria v. Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: adjútor meus esto, ne~ derelínquas me neque despícias me, Deus, salutáris meus. [Oratio] Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti: infúnde córdibus nostris~ tui amóris afféctum; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes~ tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli. !1 Pet 3:8-15 Caríssimi: Omnes unánimes in oratióne estóte, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles: non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes: quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilígere et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. Declínet a malo, et fáciat bonum: inquírat pacem, et sequátur eam. Quia óculi Dómini super justos, et aures ejus in preces eórum: vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est, qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis: et non conturbémini. Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris. [Graduale] !Ps 83:10; 83:9 Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos, V. Dómine,~ Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja !Ps 20:1 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: et super salutáre tuum exsultábit~ veheménter. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 5:20-24 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nisi abundáverit justítia vestra~ plus quam scribárum et pharisæórum, non intrábitis in regnum cœlórum. Audístis,~ quia dictum est antíquis: Non occídes: qui autem occíderit, reus erit judício.~ Ego autem dico vobis: quia omnis, qui iráscitur fratri suo, reus erit judício.~ Qui autem díxerit fratri suo, raca: reus erit concílio. Qui autem díxerit,~ fátue: reus erit gehénnæ ignis. Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi~ recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te: relínque ibi~ munus tuum ante altáre et vade prius reconciliári fratri tuo: et tunc véniens~ ófferes munus tuum. [Offertorium] !Ps 15:7 et 8. Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: providébam Deum in conspéctu meo semper:~ quóniam a dextris est mihi, ne commóvear. [Secreta] Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris: et has oblatiónes famulórum~ famularúmque tuárum benígnus assúme; ut, quod sínguli obtulérunt ad honórem~ nóminis tui, cunctis profíciat ad salútem. $Per Dominum [Communio] !Ps 26:4 Unam pétii a Dómino, hanc requíram: ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus~ vitæ meæ. [Postcommunio] Quos cœlésti, Dómine, dono satiásti: præsta, quǽsumus; ut a nostris mundémur~ occúltis et ab hóstium liberémur insídiis. $Per Dominum