[Rank] Dominica VI Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 27:8-9 v. Dóminus fortitudo plebis suæ, et protéctor salutárium Christi sui est: salvum~ fac pópulum tuum, Dómine, et benedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in~ sǽculum. !Ps 27:1 Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: ne quando táceas a me, et~ assimilábor descendéntibus in lacum. &Gloria v. Dóminus fortitudo plebis suæ, et protéctor salutárium Christi sui est: salvum~ fac pópulum tuum, Dómine, et benedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in~ sǽculum. [Oratio] Deus virtútum, cujus est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris~ amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona,~ nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános !Rom 6:3-11 Fratres: Quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus. Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem: ut, quómodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus: simul et resurrectiónis érimus. Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est: ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto. Si autem mórtui sumus cum Christo: crédimus, quia simul étiam vivémus cum Christo: sciéntes, quod Christus resurgens ex mórtuis, jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur. Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte, vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 89:13; 89:1 Convértere, Dómine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. Allelúja, allelúja. !Ps 30:2-3 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me et~ éripe me: inclína ad me aurem tuam, accélera, ut erípias me. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum !Marc 8:1-9 In illo témpore: Cum turba multa esset cum Jesu, nec habérent, quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam: quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent: et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via: quidam enim ex eis de longe venérunt. Et respondérunt ei discípuli sui: Unde illos quis póterit hic saturáre pánibus in solitúdine? Et interrogávit eos: Quot panes habétis? Qui dixérunt: Septem. Et præcépit turbæ discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis, ut appónerent, et apposuérunt turbæ. Et habébant piscículos paucos: et ipsos benedíxit, et jussit appóni. Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem qui manducáverant, quasi quátuor mília: et dimísit eos. [Offertorium] !Ps 16:5; 16:6-7 Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína~ aurem tuam, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis~ sperántes in te, Dómine. [Secreta] Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has pópuli tui oblatiónes~ benígnus assúme: et, ut nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio,~ præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. $Per Dominum. [Communio] !Ps 26:6 Circuíbo et immolábo in tabernáculo ejus hóstiam jubilatiónis: cantábo et~ psalmum dicam Dómino. [Postcommunio] Repléti sumus, Dómine, munéribus tuis: tríbue, quǽsumus; ut eórum et mundémur~ efféctu et muniámur auxílio. $Per Dominum