[Rank] Dominica VII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 46:2 v. Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. !Ps 46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: Rex magnus super omnem terram. &Gloria v. Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. [Oratio] Deus, cujus providéntia in sui dispositióne non fállitur: te súpplices exorámus; ut nóxia cuncta submóveas, et ómnia nobis profutúra concédas. $Per Dominum. [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános !Rom 6:19-23 Fratres: Humánum dico, propter infirmitátem carnis vestræ: sicut enim exhibuístis membra vestra servíre immundítiæ et iniquitáti ad iniquitátem, ita nunc exhibéte membra vestra servíre justítiæ in sanctificatiónem. Cum enim servi essétis peccáti, líberi fuístis justítiæ. Quem ergo fructum habuístis tunc in illis, in quibus nunc erubéscitis? Nam finis illórum mors est. Nunc vero liberáti a peccáto, servi autem facti Deo, habétis fructum vestrum in sanctificatiónem, finem vero vitam ætérnam. Stipéndia enim peccáti mors. Grátia autem Dei vita ætérna, in Christo Jesu, Dómino nostro. [Graduale] !Ps 33:12; 33:6 Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos. V. Accédite ad eum, et illuminámini: et fácies vestræ non confundéntur. Allelúja, allelúja. !Ps 46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 7:15-21 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a falsis prophétis, qui~ véniunt ad vos in vestiméntis óvium, intrínsecus autem sunt lupi rapáces: a~ frúctibus eórum cognoscétis eos. Numquid cólligunt de spinis uvas, aut de~ tríbulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor~ malos fructus facit. Non potest arbor bona malos fructus fácere: neque arbor~ mala bonos fructus fácere. Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidétur~ et in ignem mittétur. Igitur ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Non omnis, qui~ dicit mihi, Dómine, Dómine, intrábit in regnum cœlórum: sed qui facit~ voluntátem Patris mei, qui in cœlis est, ipse intrábit in regnum cœlórum.~ [Offertorium] !Dan 3:40 v. Sicut in holocáustis aríetum et taurórum, et sicut in mílibus agnórum~ pínguium: sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi:~ quia non est confúsio confidéntibus in te, Dómine. [Secreta] Deus, qui legálium differéntiam hostiárum unius sacrifícii perfectione sanxísti:~ accipe sacrifícium a devótis tibi fámulis, et pari benedictióne, sicut múnera~ Abel, sanctífica; ut, quod sínguli obtulérunt ad majestátis tuæ honórem, cunctis~ profíciat ad salútem. $Per Dominum [Communio] !Ps 30:3 Inclína aurem tuam, accélera, ut erípias me. [Postcommunio] Tua nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter~ expédiat, et ad ea, quæ sunt recta, perdúcat. $Per Dominum