[Rank] Dominica XI Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 67:6-7; 67:36 v. Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse~ dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ. !Ps 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie~ ejus. &Gloria v. Deus in loco sancto suo: Deus qui inhabitáre facit unánimes in domo: ipse~ dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ. [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui, abundántia pietátis tuæ, et mérita súpplicum~ excédis et vota: effúnde super nos misericórdiam tuam; ut dimíttas quæ~ consciéntia métuit, et adícias quod orátio non præsúmit. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. !1 Cor 15:1-10 Fratres: Notum vobis fácio Evangélium, quod prædicávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini: qua ratione prædicáverim vobis, si tenétis, nisi frustra credidístis. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi: quóniam Christus mortuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras: et quia sepúltus est, et quia resurréxit tértia die secúndum Scriptúras: et quia visus est Cephæ, et post hoc úndecim. Deinde visus est plus quam quingéntis frátribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormiérunt. Deinde visus est Jacóbo, deinde Apóstolis ómnibus: novíssime autem ómnium tamquam abortívo, visus est et mihi. Ego enim sum mínimus Apostolórum, qui non sum dignus vocári Apóstolus, quóniam persecútus sum Ecclésiam Dei. Grátia autem Dei sum id quod sum, et grátia ejus in me vácua non fuit. [Graduale] !Ps 27:7 27:1 In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte~ mea confitébor illi. V. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me. Allelúja,~ allelúja !Ps 80:2-3 Exsultáte Deo, adjutóri nostro, jubiláte Deo Jacob: súmite psalmum jucúndum cum~ cíthara. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum. !Marc 7:31-37 In illo témpore: Exiens Jesus de fínibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ,~ inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum, et deprecabántur~ eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dígitos~ suos in aurículas ejus: et éxspuens, tétigit linguam ejus: et suspíciens in~ cœlum, ingémuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperíre. Et statim apértæ~ sunt aures ejus, et solútum est vínculum linguæ ejus, et loquebátur recte. Et~ præcépit illis, ne cui dícerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus~ prædicábant: et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos~ fecit audíre et mutos loqui. [Offertorium] !Ps 29:2-3 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super~ me: Dómine, clamávi ad te, et sanásti me. [Secreta] Réspice, Dómine, quǽsumus, nostram propítius servitútem: ut, quod offérimus,~ sit tibi munus accéptum, et sit nostræ fragilitátis subsidium. $Per Dominum [Communio] !Prov 3:9-10 Hónora Dóminum de tua substántia, et de prímitiis frugum tuárum: et implebúntur~ hórrea tua saturitáte, et vino torculária redundábunt. [Postcommunio] Sentiámus, quǽsumus, Dómine, tui perceptióne sacraménti, subsídium mentis et~ córporis: ut, in utróque salváti, cæléstis remédii plenitúdine gloriémur. $Per Dominum