[Rank] Dominica XII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 69:2-3 v. Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína:~ confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam. !Ps 69:4 Avertántur retrórsum et erubéscant: qui cógitant mihi mala. &Gloria v. Deus, in adjutórium meum inténde: Dómine, ad adjuvándum me festína:~ confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam. [Oratio] Omnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis~ digne et laudabíliter serviátur: tríbue, quǽsumus, nobis; ut ad promissiónes~ tuas sine offensióne currámus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios !2 Cor 3:4-9 Fratres: Fidúciam talem habémus per Christum ad Deum: non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficiéntia nostra ex Deo est: qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti: non líttera, sed spíritu: líttera enim occídit, spíritus autem vivíficat. Quod si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória; ita ut non possent inténdere fili Israël in fáciem Moysi, propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur: quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministrátio damnatiónis glória est multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória. [Graduale] !Ps 33:2-3 Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. V. In Dómino laudábitur ánima mea: áudiant mansuéti, et læténtur. Allelúja,~ allelúja !Ps 87:2 Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 10:23-37 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Beáti óculi, qui vident quæ vos~ videtis. Dico enim vobis, quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos~ videtis, et non vidérunt: et audire quæ audítis, et non audiérunt. Et ecce,~ quidam legisperítus surréxit, tentans illum, et dicens: Magister, quid faciéndo~ vitam ætérnam possidébo? At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est?~ quómodo legis? Ille respóndens, dixit: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde~ tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis; et ex omni mente tua: et~ próximum tuum sicut teípsum. Dixítque illi: Recte respondísti: hoc fac, et~ vives. Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus~ próximus? Suscípiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in~ Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum: et plagis~ impósitis abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacerdos quidam~ descénderet eádem via: et viso illo præterívit. Simíliter et levíta, cum esset~ secus locum et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens,~ venit secus eum: et videns eum, misericórdia motus est. Et apprópians, alligávit~ vulnera ejus, infúndens óleum et vinum: et impónens illum in juméntum suum,~ duxit in stábulum, et curam ejus egit. Et áltera die prótulit duos denários et~ dedit stabulário, et ait: Curam illíus habe: et quodcúmque supererogáveris, ego~ cum redíero, reddam tibi. Quis horum trium vidétur tibi próximus fuísse illi,~ qui íncidit in latrónes? At ille dixit: Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait~ illi Jesus: Vade, et tu fac simíliter. [Offertorium] !Exod 32:11 32:13; 32:14 Precátus est Moyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit: Quare, Dómine,~ irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ: meménto Abraham, Isaac et Jacob,~ quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus~ de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo. [Secreta] Hóstias, quǽsumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus:~ ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. $Per Dominum [Communio] !Ps 103:13; 103:14-15 De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra: ut edúcas panem de terra, et~ vinum lætíficet cor hóminis: ut exhílaret fáciem in óleo, et panis cor hóminis~ confírmet. [Postcommunio] Vivíficet nos, quǽsumus, Dómine, hujus participátio sancta mystérii: et páriter~ nobis expiatiónem tríbuat et múnimen. $Per Dominum