[Rank] Dominica XIV Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Ps 83:10-11. v. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior~ est dies una in átriis tuis super mília. !Ps 83:2-3 V. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima~ mea in átria Dómini. &Gloria v. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui: quia mélior~ est dies una in átriis tuis super mília [Oratio] Custódi, Dómine, quǽsumus, Ecclésiam tuam propitiatióne perpétua: et quia sine~ te lábitur humána mortálitas; tuis semper auxíliis et abstrahátur a nóxiis et ad~ salutária dirigátur. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas. !Gal 5:16-24 Fratres: Spíritu ambuláte, et desidéria carnis non perficiétis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem: hæc enim sibi ínvicem adversántur, ut non quæcúmque vultis, illa faciátis. Quod si spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta sunt autem ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, impudicítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, homicídia, ebrietátes, comessatiónes, et his simília: quæ prædíco vobis, sicut prædíxi: quóniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequántur. Fructus autem Spíritus est: cáritas, gáudium, pax, patiéntia, benígnitas, bónitas, longanímitas, mansuetúdo, fides, modéstia, continéntia, cástitas. Advérsus hujúsmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. [Graduale] !Ps 117:8-9 Bonum est confidére in Dómino, quam confidére in hómine. V. Bonum est~ speráre in Dómino, quam speráre in princípibus. Allelúja, allelúja. !Ps 94:1. Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 6:24-33 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duóbus dóminis~ servíre: aut enim unum ódio habébit, et álterum~ díliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. Non potéstis Deo servíre et~ mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollíciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis,~ neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus~ plus quam vestiméntum? Respícite volatília cœli, quóniam non serunt neque~ metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cœléstis pascit illa. Nonne~ vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjícere ad~ statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollíciti estis? Consideráte~ lília agri, quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis, quóniam~ nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fænum~ agri, quod hódie est et cras in clíbanum míttitur, Deus sic vestit: quanto magis~ vos módicæ fídei? Nolíte ergo sollíciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut~ quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquírunt. Scit enim Pater~ vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justítiam~ ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis. [Offertorium] !Ps 33:8-9 Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte et~ vidéte, quóniam suávis est Dóminus. [Secreta] Concéde nobis, Dómine, quǽsumus, ut hæc hóstia salutáris et nostrórum fiat~ purgátio delictórum, et tuæ propitiátio potestátis. $Per Dominum [Communio] !Matt 6:33 Primum quǽrite regnum Dei, et ómnia adjiciéntur vobis, dicit Dóminus. [Postcommunio] Puríficent semper et múniant tua sacraménta nos, Deus: et ad perpétuæ ducant~ salvatiónis efféctum. $Per Dominum