[Rank] Dominica XVIII Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Eccli 36:18 v. Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur:~ exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël !Ps 121:1 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. &Gloria v. Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur:~ exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël [Oratio] Dírigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia tibi~ sine te placére non póssumus. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios !1 Cor 1:4-8 Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi. [Graduale] !Ps 121:1; 121:7 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. V. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis. Allelúja, allelúja !Ps 101:16 Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 9:1-8 In illo témpore: Ascéndens Jesus in navículam, transfretávit et venit in~ civitátem suam. Et ecce, offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns~ Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta~ tua. Et ecce, quidam de scribis dixérunt intra se: Hic blasphémat. Et cum~ vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit: Ut quid cogitátis mala in córdibus~ vestris? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta tua; an dícere:~ Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra~ dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in~ domum tuam. Et surréxit et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt,~ et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus. [Offertorium] !Exodi 24:4; 24:5 Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta et ímmolans~ víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in~ conspéctu filiórum Israël. [Secreta] Deus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summæ divinitátis~ partícipes éfficis: præsta, quǽsumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic~ eam dignis móribus assequámur. $Per Dominum [Communio] !Ps 95:8-9 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus. [Postcommunio] Grátias tibi reférimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam~ deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. $Per Dominum