[Rank] Dominica XX Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Dan 3:31; 31:29; 31:35 v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus~ tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac~ nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. !Ps 118:1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. &Gloria v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus~ tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac~ nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. [Oratio] Largíre, quǽsumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut~ páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. $Per Dominum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios !Ephes 5:15-21 Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi. [Graduale] !Ps 144:15-16 Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno.~ V. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja,~ allelúja !Ps 107:2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea.~ Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 4:46-53 In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic~ cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et~ rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit~ ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum~ régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade,~ fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam~ autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia~ fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et~ dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater,~ quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse~ et domus ejus tota. [Offertorium] !Ps 136:1 Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion. [Secreta] Cœléstem nobis prǽbeant hæc mystéria, quǽsumus, Dómine, medicínam: et vítia~ nostri cordis expúrgent. $Per Dominum [Communio] !Ps 118:49-50 Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta~ est in humilitáte mea. [Postcommunio] Ut sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quǽsumus, tuis semper~ obœdíre mandátis. $Per Dominum