[Rank] Dominica XXI Post Pentecosten;;Semiduplex;;5 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Trinitate Suffr=Sanctorum;Maria3,Ecclesiæ,Papa;; [Introitus] !Esth 13:9; 13:10-11 v. In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit~ resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cœlum et terram et univérsa,~ quæ cœli ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es !Ps 118:1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. &Gloria v. In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit~ resístere voluntáti tuæ: tu enim fecísti ómnia, cœlum et terram et univérsa,~ quæ cœli ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es. [Oratio] Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera, et in bonis~ áctibus tuo nómini sit devóta. $Per Dominum [Lectio] Lectio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios !Ephes 6:10-17 Fratres: Confortámini in Dómino et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut póssitis stare advérsus insídias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiæ, in cœléstibus. Proptérea accípite armatúram Dei, ut póssitis resístere in die malo et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiæ, et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo póssitis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spíritus, quod est verbum Dei. [Graduale] !Ps 89:1-2 Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. V. Priúsquam montes fíerent aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus. Allelúja, allelúja. !Ps 113:1 In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 18:23-35 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est~ regnum cœlórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum~ cœpísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem mília~ talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venúmdari~ et uxórem ejus et fílios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus~ ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus~ autem dóminus servi illíus, dimísit eum et débitum dimísit ei. Egréssus autem~ servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et~ tenens suffocábat eum, dicens: Redde, quod debes. Et prócidens consérvus ejus,~ rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem~ nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes~ autem consérvi ejus, quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt et~ narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus~ suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me:~ nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum?~ Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum~ débitum. Sic et Pater meus cœléstis fáciet vobis, si non remiséritis~ unusquísque fratri suo de córdibus vestris. [Offertorium] !Job 1.1 Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus ac timens Deum: quem Satan~ pétiit ut tentáret: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes et in carnem~ ejus: perdidítque omnem substántiam ipsíus et fílios: carnem quoque ejus gravi~ úlcere vulnerávit. [Secreta] Suscipe, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placári voluísti, et nobis~ salútem poténti pietáte restítui. $Per Dominum [Communio] !Ps 118:81; 118:84; 118:86 In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de~ persequéntibus me judícium? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus~ meus. [Postcommunio] Immortalitátis alimóniam consecúti, quǽsumus, Dómine: ut, quod ore percépimus,~ pura mente sectémur. $Per Dominum