[Rank] Feria Quinta infra Hebdomadam I in Quadragesima;;Feria major;;2.1 [Rank](rubrica 1960) Feria Quinta infra Hebdomadam I in Quadragesima;;Feria major;;3.9 [Rule] no Gloria Suffragium=Sanctorum;Vivis;; Super popul [Introitus] !Ps 95:6 v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius. !Ps 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. &Gloria v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius. [Oratio] Devotiónem pópuli tui, quǽsumus, Dómine, benígnus inténde: ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis reficiántur in mente. $Per Dominum [Lectio] Léctio Ezechiélis Prophétæ !Ezech 18:1-9 In diébus illis: Factus est sermo Dómini ad me, dicens: Quid est, quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes: Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt: ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est: ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël: et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit: et hóminem non contristáverit: pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit: panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto: ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit: ab iniquitáte avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum: in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem: hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens. [Graduale] !Ps 16:8; 16:2 Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. V. De vultu tuo judícium meum pródeat: óculi tui vídeant æquitátem. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 15:21-28 In illo témpore: Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananǽa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei: Miserére mei, Dómine, fili David: fília mea male a dæmónio vexátur. Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes: Dimítte eam; quia clamat post nos. Ipse autem respóndens, ait: Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. At illa venit, et adorávit eum, dicens: Dómine, ádjuva me. Qui respóndens, ait: Non est bonum súmere panem filiórum, et míttere cánibus. At illa dixit: Etiam, Dómine: nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi: O múlier, magna est fides tua: fiat tibi, sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora. [Offertorium] !Ps 33:8-9 Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos: gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus. [Secreta] Sacrifícia, Dómine, quǽsumus, propénsius ista nos salvent, quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis. $Per Dominum [Communio] !Joann 6:52 Panis, quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita. [Postcommunio] Tuórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle præsídiis, et rénova sempitérnis. $Per Dominum [Super populum] !Oratio super populum V. Orémus. v. Humiliáte cápita vestra Deo. v. Da, quǽsumus, Dómine, pópulis christiánis: et, quæ profiténtur, agnóscere, et cœléste munus dilígere, quod frequéntant. $Per Dominum