[Rank] Feria Quinta in Coena Domini;;Feria privilegiata Duplex I classis;;7 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Quad5 Communicantes Post Missam no Pax celebranda aut de missa chrismatis aut missa in coena Domini [Introitus] !Gal 6:14. v. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. !Ps 66:2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. v. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. [Oratio] Deus, a quo et Judas reátus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, divérsa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: $Qui tecum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. !1 Cor 11:20-32. Fratres: Conveniéntibus vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre. Unusquísque enim suam cœnam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infírmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur. [Graduale] !Phil 2:8-9 Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. V. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joann 13:1-15 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cœna facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exívit, et ad Deum vadit: surgit a cœna et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deínde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis. [Offertorium] !Ps 117:16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini. [Secreta] Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: $Qui tecum [Communicantes] Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Jesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Tháddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. (Jungit manus.) Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen. _ _ ! Tenens manus expansas super Oblata, dicit: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Jesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum júbeas grege numerári. (Jungit manus.) Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen. _ _ Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, (Signat ter super Oblata,) bene + díctam, adscríp + tam, ra + tam, rationábilem acceptabilémque fácere dignéris: (Signat semel super Hóstiam,) ut nobis Cor + pus, (et semel super Cálicem,) et San + guis fiat dilectíssimi Fílii tui, (Jungit manus,) Dómini nostri Jesu Christi. _ _ Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, (Accipit Hostiam,) accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, (Elevat oculos ad cœlum,) et elevátis óculis in cœlum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, (Caput inclinat,) tibi grátias agens, (Signat super Hostiam,) bene + dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes. [Communio] !Joann 13:12, 13 et 15. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. [Postcommunio] Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur. $Per Dominum [Post Missam] !!Pange Lingua ! Hodie paretur locus aptus in aliqua Capella Ecclesiæ, vel Altari: et decenter, quoad fieri potest: ornetur cum velis et luminibus: ubi Calix cum Hostia, ut supra reservata, reponatur. Finita autem Missa, accenduntur intorticia, et fit Processio more solito, alio tamen Subdiacono parato Crucem ferente. Celebrans indutus Pluviali albo, stans ante Altare, imponit incensum in duobus thuribulis absque benedictione: deinde in medio genuflexus, cum altero incensat ter Sacramentum: et accepto Calice cum Sacramento de manu Diaconi stantis, et cooperto extremitatibus Veli, quo ejus humeri teguntur, procedit médius inter eúndem Diaconum a dextris et Subdiaconum a sinistris sub baldachino, duobus Acolythis Sacramentum continue incensantibus, usque ad locum præparatum, ubi pro crastino servandum est. Interea dum fit Processio, cantatur Hymnus Pange, lingua, gloriosi Corporis mystérium. v. Pange língua, gloriósi Córporis mystérium, Sanguinísque pretiósi, Quem in mundi prétium Fructus ventris generósi Rex effúdit géntium. _ v. Nobis datus, nobis natus Ex intácta Vírgine, Et in mundo conversátus, Sparso verbi sémine. Sui moras incolátus. Miro clausit órdine. _ v. In suprémæ nocte cœnæ Recúmbens cum frátribus, Observáta lege plene Cibis in legálibus, Cibum turbæ duodénæ Se dat suis mánibus. _ v. Verbum caro, panem verum Verbo carnem éfficit; Fitque sanguis Christi merum: Et si sensus déficit, Ad firmándum cor sincérum Sola fides súfficit. _ v. Tantum ergo Sacraméntum Venerémur cérnui: Et antíquum documéntum Novo cedat rítui: Præstet fides supplémentum Sénsuum deféctui. _ v. Genitóri, Genitóque Laus et iubilátio: Salus, honor, virtus quoque Sit et benedíctio Procedénti ab utróque Compar sit laudátio. Amen. ! Cum autem ventum fuerit ad locum paratum, Diaconus genuflexus a Sacerdote stanti accipit Calicem cum Sacramento, et ponit illum primo super Altare, ubi a Sacerdote genuflexo incensatur, ut supra: deinde reponit in capsula. _ _ !!Denudatione altaris ! Postea in Choro dicuntur Vesperæ sine cantu. Quibus expletis, Sacerdos, Alba et Stola violacea indutus, cum Ministris denudet Altaria, legendo Antiphonam !Antiphona !Ps 21:19 Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem. ~(21:2) Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum. ~(21:3) Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi. ~(21:4) Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël. ~(21:5) In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos. ~(21:6) Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi. ~(21:7) Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis. ~(21:8) Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput. ~(21:9) Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum. ~(21:10) Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero: ~(21:11) De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me: ~(21:12) Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet. ~(21:13) Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me. ~(21:14) Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens. ~(21:15) Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea. ~(21:15) Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei. ~(21:16) Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me. ~(21:17) Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me. ~(21:18) Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea. ~(21:19) Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. ~(21:20) Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice. ~(21:21) Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam: ~(21:22) Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam. ~(21:23) Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te. ~(21:24) Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum. ~(21:25) Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis: ~(21:25) Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me. ~(21:26) Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum. ~(21:27) Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi. ~(21:28) Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ: ~(21:28) Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium. ~(21:29) Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium. ~(21:30) Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram. ~(21:31) Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi. ~(21:32) Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cœli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus. Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem. _ _ !!Lotio pedum ! Post denudationem Altarium, hora competenti facto signo cum tabula, conveniunt Clerici ad faciendum Mandatum. Prælatus, seu Superior, super Amictu et Alba induitur Stola et Pluviali violaceis, et in loco ad id deputato, ministrante Diacono (qui paratus cum Subdiacono, ut in Missa, paramentis albis, ei assistit), imponit incensum in thuribulo: deinde Diaconus librum Evangeliorum ante pectus tenens genuflexus ante Superiorem, petiti benedictionem: qua accepta, astantibus duobus Acolythis cum candelabris accensis, et Subdiacono librum tenente, signat librum, et incensat, et cantat, ut moris est Evangelium. &DominusVobiscum @:Evangelium !Quo finito, Subdiaconus portat librum apertum osculandum Superiori, et Diaconus eum de more incensat. Postea Superior exuitur Pluviali, et per Diaconum et Subdiaconum præcingitur linteo, et sic præcinctus, assistentibus sibi iisdem Diacono et Subdiacono, accedit ad lotionem pedum, et per ordinem dispositis iis qui lavandi sunt, Clericis pelvim et aquam ministrantibus, Subdiacono singulorum pedem dextrum tenente, genuflectens singulis, illorum pedem lavat, extergit, et osculatur, Diacono præbente linteum ad abstergendum. Et interim hæc subscripta cantantur. _ _ !Antiphona !Joann 13:34. v. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus. !Ps 118:1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus. _ _ !Antiphona !Joann 13:4, 5 et 15. v. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis. !Ps 47:2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. v. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis. _ _ !Antiphona !Joann 13:12, 13 et 15. v. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. !Ps 84:2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. v. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. _ _ !Antiphona !Joann 13:6-7 et 8. v. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum. V. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus. v. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum. V. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea. v. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum. _ _ !Antiphona. !Joann 13:14. v. Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? !Ps 48:2 Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem. v. Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? _ _ !Antiphona !Joann 13:35. v. In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. V. Dixit Jesus discípulis suis. v. In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. _ _ !Antiphona !1 Cor 13:13 v. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas. V. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas. v. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas. _ _ !Antiphona. v. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. V. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu. !Ps 83:2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. v. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. _ _ !Antiphona. !1 Joann. 2; 3; 4. v. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. V. Congregávit nos in unum Christi amor. V. Exsultémus et in ipso jucundémur. V. Timeámus et amémus Deum vivum. V. Et ex corde diligámus nos sincéro. v. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. V. Simul ergo cum in unum congregámur: V. Ne nos mente dividámur, caveámus. V. Cessent júrgia malígna, cessent lites. V. Et in médio nostri sit Christus Deus. v. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. V. Simul quoque cum Beátis videámus V. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus: V. Gáudium, quod est imménsum atque probum, V. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen. _ _ ! Post lotionem Superior, vel qui aliis abluit pedes, lavat manus, et abstergit alio linteo: deinde rediens ad locum, ubi prius fuerat, accipit Pluviale, et stans capite detecto dicit: _ $Pater noster V. Tu mandásti mandáta tua, Dómine. R. Custodíri nimis. V. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum. R. Opera mánuum tuárum ne despícias. V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. v. Orémus. Adésto, Dómine, quǽsumus, offício servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis, et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.