[Rank] Feria Quinta in Coena Domini;;Feria privilegiata Duplex I classis;;7 [Rule] Gloria Credo Prefatio=Quad5 Communicantes Post Missam [Introitus] !Gal 6:14. v. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus !Ps 66:2 Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. v. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus [Oratio] Deus, a quo et Judas reátus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: $Qui tecum [Lectio] Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. !1 Cor 11:20-32. Fratres: Conveniéntibus vobis in unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens fregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur. [Graduale] !Phil 2:8-9 Christus factus est pro nobis obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis V. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. [Evangelium] Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem. !Joann 13:1-15 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis. [Offertorium] !Ps 117:16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini. [Secreta] Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: $Qui tecum [Communicantes] Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Jesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomæi, Matthæi, Simónis et Thaddæi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen. _ _ ! Tenens manus expansas super Oblata, dicit: Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Jesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum júbeas grege numerári. (Jungit manus.) Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen. _ _ Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, Signat ter super Oblata, bene + díctam, adscríp + tam, ra + tam, rationábilem acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hóstiam, ut nobis Cor + pus, et semel super Cálicem, et San + guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Jungit manus, Dómini nostri Jesu Christi. _ _ Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad cœlum, et elevátis óculis in cœlum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene + dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes. [Communio] !Joann 13:12, 13 et 15. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. [Postcommunio] Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur. $Per Dominum [Post Missam] !!Pange Lingua v. Pange lingua, gloriosi Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi, Quem in mundi pretium Fructus ventris generosi Rex effudit gentium. _ v. Nobis datus, nobis natus Ex intacta Virgine, Et in mundo conversatus, Sparso verbi semine. Sui moras incolatus. Miro clausit ordine. _ v. In supremæ nocte cœnæ Recumbens cum fratribus, Observata lege plene Cibis in legalibus, Cibum turbæ duodenæ Se dat suis manibus. _ v. Verbum caro, panem verum Verbo carnem efficit; Fitque sanguis Christi merum: Et si sensus deficit, Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit. _ v.Tantum ergo Sacramentum Veneremur cernui: Et antiquum documentum Novo cedat ritui: Præstet fides supplementum Sensuum defectui. _ v. Genitori, Genitoque Laus et iubilatio: Salus, honor, virtus quoque Sit et benedictio Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen. _ _ !!Denudatione altaris ! Hodie paretur locus aptus in aliqua Capella Ecclesiæ, vel Altari: et decenter, quoad fieri potest: ornetur cum velis et luminibus: ubi Calix cum Hostia, ut supra reservata, reponatur. Finita autem Missa, accenduntur intorticia, et fit Processio more solito, alio tamen Subdiacono parato Crucem ferente. Celebrans indutus Pluviali albo, stans ante Altare, imponit incensum in duobus thuribulis absque benedictione: deinde in medio genuflexus, cum altero incensat ter Sacramentum: et accepto Calice cum Sacramento de manu Diaconi stantis, et cooperto extremitatibus Veli, quo ejus humeri teguntur, procedit médius inter eúndem Diaconum a dextris et Subdiaconum a sinistris sub baldachino, duobus Acolythis Sacramentum continue incensantibus, usque adlocum præparatum, ubi pro crastino servandum est. Interea dum fit Processio, cantatur Hymnus Pange, lingua, gloriosi Corporis mystérium. Cum autem ventum fuerit ad locum paratum, Diaconus genuflexus a Sacerdote stanti accipit Calicem cum Sacramento, et ponit illum primo super Altare, ubi a Sacerdote genuflexo incensatur, ut supra: deinde reponit in capsula. Postea in Choro dicuntur Vesperæ sine cantu. Quibus expletis, Sacerdos, Alba et Stola violacea indutus, cum Ministris denudet Altaria, legendo Antiphonam _ _ !Antiphone !Ps 21:19 Ant. Diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam misérunt sortem, v. Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi Tu autem in sancto habitas Laus Israhel In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi Ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput Speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meæ In te proiectus sum ex utero de ventre matris meæ Deus meus es tu Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te Qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum Timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me; Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in sǽculum sǽculi Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ et adorabunt in conspectu eius universæ familiæ gentium Quoniam Dei est regnum et ipse; dominabitur gentium Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi Adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus; Ant. Diviserunt sibi vestimenta mea: et super vestem meam misérunt sortem, cum toto Psalmo Deus, Deus meus, réspice in me. _ _ !!Lotio pedum ! Post denudationem Altarium, hora competenti facto signo cum tabula, conveniunt Clerici ad faciéndum Mandatum. Prælatus, seu Superior, super Amictt et Alba induitur Stola et Pluvial violaceis, et in loco ad id deputato, ministrante Diacono (qui pa ratus cum Subdiacono, ut in Missa, paramentis albis, ei assistit), imponit incensum in thuri bulo: deinde Diaconus librum Ev angeliorum ante pectus tenens genuflexus ante Superiorem, pétii benedictionem: qua accepta, astan tibus duobus Acolythis cum can delabris accensis, et Subdiacon librum tenente, signat librum, e incensat, et cantat, ut moris est Evangelium: Ante diem lectum Pasehæ, ut in Missa 000. Qu finito, Subdiaconus portat librum apertum osculandum Superiori, et Diaconus eum de more incensa Postea Superior exuitur Pluvial et per Diaconum et Subdiaconum præcingitur linteo, et sic præcinctus, assjstentibus sibi iisdem Diaono et Subdiacono, accedit ad otionem pedum, et per ordinem lispositis iis qui lavandi sunt, Clericis pelvim et aquam miniítrantibus, Subdiacono singuloum pedem dextrum tenente, genuflectens singulis, illorum pedem avat, extergit, et osculatur, Dia;ono præbente linteum ad absergendum. Et interim hæc subicripta cantantur: _ _ !Antiphona !Joann 13:34. v. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus !Ps 118:1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus _ _ !Antiphona !Joann 13:4, 5 et 15. v. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis !Ps 47:2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. v. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis _ _ !Antiphona !Joann 13:12, 13 et 15. v. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis !Ps 84:2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. v. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis _ _ !Antiphona !Joann 13:6-7 et 8. v. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum, V. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus. v. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum, V. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea. v. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum. _ _ !Antiphona. !Joann 13:14. v. Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? !Ps 48:2 Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem. v. Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? _ _ !Antiphona !Joann 13:35. v. In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem, V. Dixit Jesus discípulis suis. v. In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem, _ _ !Antiphona !1 Cor 13:13 v. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas, V. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas. v. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas, _ _ !Antiphona. v. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. V. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu !Ps 83:2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. v. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. _ _ !Antiphona. !1 Joann. 2; 3; 4. v. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. Congregávit nos in unum Christi amor. Exsultémus et in ipso jucundémur. Timeámus et amémus Deum vivum. Et ex corde diligámus nos sincéro. v. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregámur: Ne nos mente dividámur, caveámus. Cessent júrgia malígna, cessent lites. Et in médio nostri sit Christus Deus. v. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum Beátis videámus Gloriánter vultum tuum, Christe Deus: Gáudium, quod est imménsum atque probum, Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen. _ _ ! Post lotionem Superior, vel qui aliis abluit pedes, lavat manus, et abstergit alio linteo: deinde rediens ad locum, ubi prius fuerat, accipit Pluviale, et stans capite detecto dicit: _ $Pater noster V. Tu mandásti mandáta tua, Dómine. R. Custodíri nimis. V. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum. R. Opera mánuum tuárum ne despícias. V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. v. Orémus. Adésto, Dómine, quǽsumus, officio servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. R. Amen.