S. Cajetani Confessoris ~ Duplex
Scriptura: Feria tertia infra Hebdomadam XI post Octavam Pentecostes II. Augusti

Divinum Officium Reduced - 1955

08-07-2018

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.

Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum diem}
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Salutári nostro.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Salutári nostro.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Jubilémus Deo, * Salutári nostro.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Consors patérni lúminis,
Lux ipse lucis, et dies,
Noctem canéndo rúmpimus:
Assíste postulántibus.

Aufer ténebras méntium,
Fuga catérvas dǽmonum,
Expélle somnoléntiam,
Ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
Indúlgeas credéntibus,
Ut prosit exorántibus,
Quod præcinéntes psállimus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Consors patérni lúminis,
Lux ipse lucis, et dies,
Noctem canéndo rúmpimus:
Assíste postulántibus.

Aufer ténebras méntium,
Fuga catérvas dǽmonum,
Expélle somnoléntiam,
Ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus
Indúlgeas credéntibus,
Ut prosit exorántibus,
Quod præcinéntes psállimus.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.
Psalmus 34(1-10) [1]
34:1 Júdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adjutórium mihi.
34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
34:4 Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
34:5 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
34:6 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
34:7 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
34:8 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
34:9 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
34:10 Ómnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
34:10 Erípiens ínopem de manu fortiórum ejus: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Expúgna, Dómine, impugnántes me.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.
Psalmus 34(1-10) [1]
34:1 Certa, Dómine, contra certántes mecum, * impúgna impugnántes me.
34:2 Apprehénde clípeum et scutum, * et exsúrge in auxílium meum.
34:3 Vibra lánceam et cóhibe persequéntes me, * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
34:4 Confundántur et erubéscant * qui quærunt vitam meam,
34:5 Cedant retrórsum et afficiántur pudóre * qui cógitant mihi mala.
34:6 Sint velut pálea ante ventum, * cum ángelus Dómini pellet eos.
34:7 Sit via illórum tenebrósa et lúbrica, * cum ángelus Dómini insectábitur eos.
34:8 Nam sine causa tetendérunt mihi rete suum, * sine causa fodérunt fóveam vitæ meæ.
34:9 Véniat illis intéritus improvíso, et rete, quod tetendérunt, cápiat ipsos; * in fóveam quam fodérunt, ipsi cadant.
34:10 Anima autem mea exsultábit in Dómino, * lætábitur de auxílio ejus.
34:10 Omnes vires meæ dicent: * Dómine, quis símilis tibi,
34:10 Qui éripis míserum a præpoténte, * míserum et páuperem a prædatóre.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Expúgna, Dómine, impugnántes me.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefáctis eórum, Dómine.
Psalmus 34(11-17) [2]
34:11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
34:13 Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
34:13 Humiliábam in jejúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
34:14 Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
34:15 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
34:16 Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
34:17 Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Restítue ánimam meam a malefáctis eórum, Dómine.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefáctis eórum, Dómine.
Psalmus 34(11-17) [2]
34:11 Surrexérunt testes violénti: * quorum non eram cónscius, a me quærébant.
34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * desolatiónem ánimæ meæ.
34:13 Ego autem, cum illi ægrotárent, * induébar cilício,
34:14 Affligébam jejúnio ánimam meam * et preces intra me fundébam.
34:15 Velut pro amíco, pro fratre meo, incedébam tristis. * Velut qui luget matrem, mæstus incurvábar.
34:16 Sed cum vacillárem ego, lætáti sunt et convenérunt, * convenérunt contra me percutiéntes inopinántem.
34:17 Dilaniábant me neque cessábant, tentábant me, irridébant mihi * frendéntes contra me déntibus suis.
34:17 Dómine, quámdiu aspícies? * Eripe ánimam meam a rugiéntibus, a leónibus vitam meam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Restítue ánimam meam a malefáctis eórum, Dómine.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et inténde judício meo.
Psalmus 34(18-28) [3]
34:18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
34:19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
34:20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
34:21 Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
34:22 Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
34:23 Exsúrge et inténde judício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
34:24 Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
34:25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
34:26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
34:26 Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
34:27 Exsúltent et læténtur qui volunt justítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi ejus.
34:28 Et lingua mea meditábitur justítiam tuam, * tota die laudem tuam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, et inténde judício meo.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et inténde judício meo.
Psalmus 34(18-28) [3]
34:18 Grátias agam tibi in cœtu magno, * in pópulo multo te laudábo.
34:19 Ne gáudeant de me inimíci mei injústi; * ne óculis ánnuant qui me odérunt sine causa.
34:20 Neque enim quæ pacis sunt loquúntur, * et contra quiétos terræ fraudes meditántur.
34:21 Et dilátant contra me os suum, * dicunt: Vah! Vah! óculis nostris vídimus!
34:22 Vidísti, Dómine! Noli silére, * Dómine, noli esse procul a me!
34:23 Expergíscere et evígila ad defensiónem meam, * Deus meus et Dóminus meus, pro causa mea!
34:24 Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine; * Deus meus, ne læténtur de me!
34:25 Ne cógitent in corde suo: Vah! Quod desiderávimus! * Ne dicant: Devorávimus eum.
34:26 Confundántur et erubéscant omnes simul, * qui lætántur de malis meis;
34:27 Induántur confusióne et ignomínia, * qui se extóllunt contra me.
34:28 Exsúltent et læténtur qui favent causæ meæ, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus, qui favet salúti servi sui.
34:28 Et lingua mea enuntiábit justítiam tuam, * perpétuo laudem tuam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, et inténde judício meo.
℣. Lingua mea meditábitur justítiam tuam.
℟. Tota die laudem tuam, Dómine.
℣. Lingua mea meditábitur justítiam tuam.
℟. Tota die laudem tuam, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Ecclesiástæ
Eccl 3:1-8
1 Omnia tempus habent, et suis spátiis tránseunt univérsa sub cælo.
2 Tempus nascéndi et tempus moriéndi, tempus plantándi, et tempus evelléndi quod plantátum est;
3 Tempus occidéndi et tempus sanándi; tempus destruéndi, et tempus ædificándi;
4 Tempus flendi et tempus ridéndi, tempus plangéndi, et tempus saltándi;
5 Tempus spargéndi lápides, et tempus colligéndi, tempus amplexándi et tempus longe fíeri ab ampléxibus,
6 Tempus acquiréndi, et tempus perdéndi; tempus custodiéndi, et tempus abiciéndi;
7 Tempus scindéndi, et tempus consuéndi; tempus tacéndi, et tempus loquéndi;
8 Tempus dilectiónis, et tempus ódii; tempus belli, et tempus pacis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Præbe, fili, cor mihi, et óculi tui vias meas custódiant:
* Ut addátur grátia cápiti tuo.
℣. Atténde, fili mi, sapiéntiam meam et ad elóquium meum inclína aurem tuam.
℟. Ut addátur grátia cápiti tuo.

Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
Eccl 3:9-13
9 Quid habet ámplius homo de labóre suo?
10 Vidi afflictiónem, quam dedit Deus fíliis hóminum, ut distendántur in ea.
11 Cuncta fecit bona in témpore suo et mundum trádidit disputatióni eórum, ut non invéniat homo opus quod operátus est Deus ab inítio usque ad finem.
12 Et cognóvi quod non esset mélius nisi lætári et fácere bene in vita sua;
13 Omnis enim homo qui cómedit et bibit, et videt bonum de labóre suo, hoc donum Dei est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Inítium sapiéntiæ timor Dómini:
* Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
℣. Diléctio illíus custódia legum est: quia omnis sapiéntia timor Dómini.
℟. Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.

Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Eccl 3:14-17
14 Dídici quod ómnia ópera, quæ fecit Deus, persevérent in perpétuum; non póssumus eis quidquam áddere nec auférre, quæ fecit Deus ut timeátur.
15 Quod factum est ipsum pérmanet, quæ futúra sunt jam fuérunt, et Deus instáurat quod ábiit.
16 Vidi sub sole in loco judícii impietátem et in loco justítiæ iniquitátem:
17 Et dixi in corde meo: Justum et ímpium judicábit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Verbum iníquum et dolósum longe fac a me, Dómine:
* Divítias et paupertátem ne déderis mihi, sed tantum víctui meo tríbue necessária.
℣. Duo rogávi te, ne déneges mihi ántequam móriar.
℟. Divítias et paupertátem ne déderis mihi, sed tantum víctui meo tríbue necessária.

Nocturn II.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Psalmus 36(1-15) [4]
36:1 Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
36:2 Quóniam tamquam fænum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus.
36:4 Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
36:5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
36:6 Et edúcet quasi lumen justítiam tuam: et judícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
36:7 Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte injustítias.
36:8 Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
36:9 Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
36:10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quǽres locum ejus et non invénies.
36:11 Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
36:12 Observábit peccátor justum: * et stridébit super eum déntibus suis.
36:13 Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies ejus.
36:14 Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
36:14 Ut deíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
36:15 Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Noli æmulári in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Nocturn II.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Psalmus 36(1-15) [4]
36:1 Noli excandéscere propter male agéntes, * neque invidére faciéntibus iniquitátem;
36:2 Nam sicut fænum velóciter décident * et sicut herba víridis marcéscent.
36:3 Spera in Dómino, et fac bonum, * ut hábites terram et fruáris securitáte.
36:4 Delectáre in Dómino, * et dabit tibi quod petit cor tuum.
36:5 Commítte Dómino viam tuam, * et spera in eo, et ipse aget.
36:6 Et oríri fáciet sicut lumen justítiam tuam, et jus tuum sicut merídiem. * Acquiésce in Dómino, et spera in eo.
36:7 Noli excandéscere de eo qui próspere procédit in via sua, * propter hóminem machinántem mala.
36:8 Desíste ab ira et depóne furórem; * noli excandéscere, ne male agas.
36:9 Etenim male agéntes destruéntur; * sed qui sperant in Dómino, possidébunt terram.
36:10 Et módicum, et non erit ímpius; * et si atténdes ad locum ejus, jam non erit.
36:11 Sed mansuéti possidébunt terram, * et delectabúntur multitúdine pacis.
36:12 Mala molítur ímpius justo * et frendit contra eum déntibus suis.
36:13 Dóminus irrídet illi, * quia videt diem ejus ventúrum.
36:14 Gládium evagínant ímpii * et tendunt arcum suum,
36:15 Ut prostérnant míserum et páuperem, * ut trucídent eos qui recta via incédunt.
36:15 Gládius eórum penetrábit in corda ipsórum, * et arcus eórum confringéntur.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Noli æmulári in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.
Ant. Brácchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.
Psalmus 36(16-29) [5]
36:16 Mélius est módicum justo, * super divítias peccatórum multas.
36:17 Quóniam brácchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem justos Dóminus.
36:18 Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
36:20 Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
36:21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: * justus autem miserétur et tríbuet.
36:22 Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
36:23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam ejus volet.
36:24 Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
36:25 Júnior fui, étenim sénui: * et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus quǽrens panem.
36:26 Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
36:27 Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sǽculum sǽculi.
36:28 Quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
36:28 Injústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
36:29 Justi autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Brácchia peccatórum conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.
Ant. Brácchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.
Psalmus 36(16-29) [5]
36:16 Mélius est módicum, quod habet justus, * quam opuléntia impiórum magna;
36:17 Nam brácchia impiórum confringéntur, * justos autem susténtat Dóminus.
36:18 Dóminus curat de vita probórum, * et heréditas eórum in ætérnum erit.
36:19 Non confundéntur témpore calamitátis, et diébus famis saturabúntur. * Impii vero períbunt,
36:20 Et inimíci Dómini ut decor pratórum marcéscent, * quemádmodum fumus evanéscent.
36:21 Mutuátur ímpius et non reddit, * justus autem miserétur et donat.
36:22 Nam, quibus benedíxerit, possidébunt terram, * et quibus maledíxerit, destruéntur.
36:23 A Dómino gressus hóminis firmántur, * et viam ejus accéptam habet.
36:24 Etsi cecíderit, non prostérnitur, * quia Dóminus sústinet manum ejus.
36:25 Puer fui, et jam sum senex, * et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus mendícans panem.
36:26 Omni témpore miserétur et cómmodat; * et sémini illíus benedicétur.
36:27 Recéde a malo, et fac bonum, * ut máneas in sempitérnum.
36:28 Nam Dóminus díligit justítiam, * et non derelínquit sanctos suos;
36:29 Improbi destruéntur, * et semen impiórum exscindétur.
36:29 Justi possidébunt terram, * et habitábunt in sempitérnum super eam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Brácchia peccatórum conteréntur, confírmat autem justos Dóminus.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitátem.
Psalmus 36(30-40) [6]
36:30 Os justi meditábitur sapiéntiam, * et lingua ejus loquétur judícium.
36:31 Lex Dei ejus in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus ejus.
36:32 Consíderat peccátor justum: * et quǽrit mortificáre eum.
36:33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus ejus: * nec damnábit eum, cum judicábitur illi.
36:34 Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
36:35 Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
36:36 Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus ejus.
36:37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
36:38 Injústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
36:39 Salus autem justórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
36:40 Et adjuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Custódi innocéntiam et vide æquitátem.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitátem.
Psalmus 36(30-40) [6]
36:30 Os justi elóquitur sapiéntiam, * et lingua ejus effátur rectum.
36:31 Lex Dei ejus in corde ipsíus, * et non vacíllant gressus ejus.
36:32 Obsérvat ímpius justum, * et studet occídere eum.
36:33 Dóminus non derelínquet eum in manu illíus, * nec condemnábit eum, cum judicábitur.
36:34 Confíde in Dómino, et viam ejus obsérva; et próvehet te, ut possídeas terram; * excídium impiórum lætus vidébis.
36:35 Vidi ímpium superbiéntem * et sese expandéntem ut cedrum frondósam.
36:36 Et prætérii, et ecce non erat; * et quæsívi eum, et non est invéntus.
36:37 Obsérva probum et consídera justum: * nam postéritas est viro pacífico.
36:38 Peccatóres autem exstirpabúntur omnes, * postéritas impiórum exscindétur.
36:39 Salus justórum a Dómino est; * refúgium eórum est témpore tribulatiónis.
36:40 Et ádjuvat eos Dóminus et líberat eos; * líberat eos ab ímpiis, et servat eos, quia confúgiunt ad eum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Custódi innocéntiam et vide æquitátem.
℣. Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus.
℟. Exaltábit te, ut hereditáte cápias terram.
℣. Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus.
℟. Exaltábit te, ut hereditáte cápias terram.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 4
Cajetanus, nobili Thienæa gente Vicéntiæ ortus, statim a matre Deiparæ Virgini oblátus est. Mira a téneris annis morum innocéntia in eo eluxit, adeo ut Sanctus ab ómnibus nuncuparétur. Juris utriusque lauream Patavii adeptus, Romam profectus est; ubi, inter prælatos a Julio secundo collocatus, et sacerdotio initiatus, tanto divini amoris æstu succénsus est, ut relícta aula se totum Deo mancipaverit. Nosocomiis proprio ære fundatis, étiam morbo pestilénti laborántibus, suis ipse mánibus inserviébat. Proximórum salúti assidua cura incumbebat, dictus proptérea Venator animarum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum:
* Et dedit illi claritátem ætérnam.
℣. Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei.
℟. Et dedit illi claritátem ætérnam.

Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 5
Collapsam ecclesiasticórum disciplínam ad formam apostolicæ vitæ instaurare desiderans, ordinem Clericórum regulárium instituit, qui, abdicáta rerum ómnium terrenárum sollicitúdine, nec réditus possiderent nec vitæ subsidia a fidelibus péterent, sed solis eleemosynis sponte oblátis víverent. Itaque, approbante Cleménte septimo, ad aram maximam basilicæ Vaticanæ una cum Joánne Petro Caráfa, episcopo Theatino, qui póstea Paulus quartus Pontifex maximus fuit, et aliis duobus exímiæ pietátis viris, vota solemnia emisit. In Urbis direptióne a milítibus crudelíssime vexátus ut pecúniam próderet, quam dudum in cælestes thesáuros manus páuperum deportaverant, verbera, torménta et carceres invicta patiéntia sustinuit. In suscepto vitæ instituto constantíssime perseverávit, soli divinæ providéntiæ inhærens, quam sibi numquam defuísse aliquándo miracula comprobarunt.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum,
* Et ad portas paradísi coronávit eum.
℣. Índuit eum Dóminus lorícam fídei, et ornávit eum.
℟. Et ad portas paradísi coronávit eum.

Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 6
Divini cultus studium, nitórem domus Dei, sacrórum rituum observantiam et sanctíssimæ Eucharistiæ frequentiórem usum maxime promovit. Hæresum monstra et látebras non semel detéxit ac profligávit. Oratiónem ad octo passim horas jugibus lácrimis protrahebat: sæpe in éxtasim raptus ac prophetíæ dono illustris Romæ, nocte natalícia, ad præsepe Dómini infántem Jesum accípere meruit a Deípara in ulnas suas. Corpus íntegras noctes intérdum verberatiónibus affligebat; nec umquam adduci pótuit ut vitæ asperitátem emolliret, testátus in cínere velle se mori. Dénique, ex animi dolóre concepto morbo, quod offéndi plebis seditióne Deum vidéret, cælésti visióne recreatus, Neapoli migrávit in cælum; ibique corpus ejus in ecclésia sancti Pauli magna religióne cólitur. Quem, multis miraculis in vita et post mortem gloriosum, Clemens décimus, Pontifex maximus, Sanctórum número adscripsit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: Ingrédere in réquiem meam:
* Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.
℣. Iste est, qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna.
℟. Quia te vidi justum coram me ex ómnibus géntibus.

Nocturn III.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.
Psalmus 37(2-11) [7]
37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Nocturn III.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.
Psalmus 37(2-11) [7]
37:2 Dómine, noli me argúere in ira tua * nec me corrípere in furóre tuo.
37:2 Etenim sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, * et descéndit super me manus tua.
37:3 Nihil sani est in carne mea ob indignatiónem tuam, * nihil íntegri in óssibus meis propter peccátum meum.
37:4 Nam culpæ meæ supergréssæ sunt caput meum, * sicut onus grave gravant me nimis.
37:5 Fœtent, tabéscunt livóres mei * propter insipiéntiam meam.
37:6 Inclinátus, incurvátus sum valde, * toto die mæstus incédo.
37:7 Nam lumbi mei pleni sunt inflammatióne, * nec quicquam est sani in carne mea.
37:8 Elángui, contrítus sum valde, * rúgio propter frémitum cordis mei.
37:9 Dómine, coram te est omne desidérium meum, * et gémitus meus te non latet.
37:10 Cor meum pálpitat, derelíquit me robur meum, * et ipsa lux oculórum meórum déficit me.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. Inténde in adjutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.
Psalmus 37(12-23) [8]
37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
37:12 Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
37:17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
37:23 Inténde in adjutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Ant. Inténde in adjutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.
Psalmus 37(12-23) [8]
37:12 Amíci mei et sodáles mei * procul a plaga mea subsístunt,
37:13 Et propínqui mei stant e longínquo. * Et láqueos tendunt qui insidiántur vitæ meæ,
37:14 Et qui quærunt mihi malum, perníciem minántur * et fraudes omni témpore moliúntur.
37:15 Ego autem, tamquam surdus, non áudio, * et sum velut mutus non apériens os suum.
37:16 Et factus sum sicut homo qui non audit, * et qui non habet respónsum in ore suo.
37:17 In te enim, Dómine, confído: * tu exáudies, Dómine, Deus meus.
37:18 Etenim dico: Ne læténtur de me; * dum lábitur pes meus, ne supérbiant contra me.
37:19 Ego enim lápsui próximus sum, * et dolor meus coram me est semper.
37:20 Etenim culpam meam confíteor, * et ob peccátum meum sum ánxius.
37:21 Sed qui sine causa adversántur mihi, poténtes sunt, * et multi, qui odérunt me injúste;
37:22 Et qui retríbuunt malum pro bono, * inféstant me, quia bonum sector.
37:23 Noli me derelínquere, Dómine, * Deus meus, noli procul distáre a me!
37:23 Festína in auxílium meum, * Dómine, salus mea!
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.
Psalmus 38 [9]
38:2 Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
38:2 Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
38:3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
38:4 Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
38:5 Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
38:5 Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
38:6 Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
38:6 Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
38:7 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
38:7 Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
38:8 Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
38:9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
38:10 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
38:12 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
38:12 Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam ejus: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
38:13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
38:13 Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
38:14 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ámove, Dómine, a me plagas tuas.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.
Psalmus 38 [9]
38:1 Dixi: custódiam vias meas, * ut non peccem lingua mea;
38:2 Frenum appónam ori meo, * dum ímpius est coram me.
38:3 Obmútui silens, bono carens, * sed dolor meus recrúduit.
38:4 Incáluit cor meum intra me; * cum considerávi, exársit ignis:
38:5 Locútus sum lingua mea. * Notum fac mihi, Dómine, términum meum,
38:6 Et quæ mensúra sit diérum meórum. * Ut sciam, quam cadúcus sim ego.
38:7 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, * et vita mea quasi nihil est coram te:
38:8 Ut hálitus tentum * stat omnis homo.
38:9 Ut umbra tantum pertránsit homo, * inániter tantum tumultuátur;
38:10 Coacérvat * nec scit quis percípiat ea.
38:11 Et nunc quid exspécto, Dómine? * Fidúcia mea est in te.
38:12 Ab ómnibus iniquitátibus meis líbera me. * Oppróbrio stulti ne tradíderis me.
38:13 Obmútui, non apério os meum: Tu enim fecísti. * Remóve a me plagam tuam:
38:14 Impetu manus tuæ ego consúmor. * Correptióne culpæ castígas virum;
38:15 Dissólvis, ut tínea, pretiósa ejus: * hálitus tantum est omnis homo.
38:16 Audi oratiónem meam, Dómine, et clamórem meum auscúlta, * ad lácrimas meas ne fúeris surdus.
38:17 Hospes enim sum apud te, * peregrínus, sicut omnes patres mei.
38:18 Avérte óculos a me, ut respírem, * priúsquam vadam et non sim.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ámove, Dómine, a me plagas tuas.
℣. Deus, ne síleas a me, remítte mihi.
℟. Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus.
℣. Deus, ne síleas a me, remítte mihi.
℟. Quóniam íncola ego sum apud te et peregrínus.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 7
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 6:24-33
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nemo potest duobus dóminis servire. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Liber 2 de Sermóne Dómini in monte, cap. 14
Nemo potest duobus dóminis servire. Ad hanc ipsam intentiónem referéndum est quod consequenter exponit, dicens: Aut enim unum ódio habebit, et álterum diliget; aut álterum patiétur, et álterum contemnet. Quæ verba diligenter consideranda sunt: nam, qui sint duo domini, deinceps osténdit, cum dicit: Non potestis Deo servire, et mammonæ. Mammona apud Hebræos divítiæ appellari dicúntur. Congruit et Púnicum nomen; nam lucrum Púnice mammon dícitur. Sed qui servit mammonæ, illi útique servit, qui rebus istis terrenis mérito suæ perversitátis præpositus, magistrátus hujus sæculi a Dómino dícitur. Aut enim unum ódio habébit homo, et álterum diliget, id est, Deum; aut álterum patiétur, et álterum contemnet. Patiétur enim durum et perniciósum dóminum, quisquis servit mammonæ; sua enim cupiditate implicatus, súbditur diabolo, et non eum díligit. Quis enim est qui diligat diabolum? sed tamen patitur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum:
* Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
℣. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo, et pérmanens in innocéntia sua.
℟. Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.

Benedictio. Cujus festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 8
Ideo, inquit, dico vobis, non habére sollicitúdinem ánimæ vestræ quid edatis, neque corpori vestro quid induátis; ne forte, quamvis jam supérflua non quærántur, propter ipsa necessaria cor duplicétur, et ad ipsa conquirenda, nostra detorqueátur intentio, cum aliquid quasi misericorditer operámur: id est, ut cum consúlere alícui videri vólumus, nostrum emoluméntum ibi potius, quam illíus utilitátem attendámus; et ideo nobis non videámur peccáre, quia non supérflua, sed necessaria sunt, quæ cónsequi vólumus.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:
* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.
℣. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.
℟. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 9
Commemoratio S. Donati Martyris
Donatus, paréntibus propter Jesu Christi fidem interfectis, Arretium in Etruruiam cum Hilarino monacho ex fuga se cóntulit: cujus étiam urbis epíscopus creátus est. Ubi, cum a Quadratiáno præfecto in Juliáni persecutióne uterque idola venerari juberétur, negántibus illis se tam nefárium scelus commissuros, Hilarinus in óculis Quadratiáni tamdiu fustibus cæsus est, dum efflaret ánimam; Donatus, veheménter et ipse cruciatus, gládio percússus est. Quorum córpora a Christiánis prope eam urbem honorifice sepúlta sunt.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui beáto Cajetáno Confessóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, ejus intercessióne et exémplo, in te semper confídere et sola cæléstia desideráre.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help