Incipit
℣. Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
|

Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Nos qui vívimus, * benedícimus Dómino.
Psalmus 113 [1]
113:1 In éxitu Israël de Ægýpto, * domus Iacob de pópulo bárbaro:
113:2 Facta est Iudǽa sanctificátio eius, * Israël potéstas eius.
113:3 Mare vidit, et fugit: * Iordánis convérsus est retrórsum.
113:4 Montes exsultavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium.
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugísti: * et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?
113:6 Montes, exsultástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium.
113:7 A fácie Dómini mota est terra, * a fácie Dei Iacob.
113:8 Qui convértit petram in stagna aquárum, * et rupem in fontes aquárum.
113:9 Non nobis, Dómine, non nobis: * sed nómini tuo da glóriam.
113:10 Super misericórdia tua, et veritáte tua: * nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
113:11 Deus autem noster in cælo: * ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
113:12 Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.
113:13 Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt.
113:14 Aures habent, et non áudient: * nares habent, et non odorábunt.
113:15 Manus habent, et non palpábunt: pedes habent, et non ambulábunt: * non clamábunt in gútture suo.
113:16 Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis.
113:17 Domus Israël sperávit in Dómino: * adiútor eórum et protéctor eórum est,
113:18 Domus Aaron sperávit in Dómino: * adiútor eórum et protéctor eórum est,
113:19 Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: * adiútor eórum et protéctor eórum est.
113:20 Dóminus memor fuit nostri: * et benedíxit nobis:
113:20 Benedíxit dómui Israël: * benedíxit dómui Aaron.
113:21 Benedíxit ómnibus, qui timent Dóminum, * pusíllis cum maióribus.
113:22 Adíciat Dóminus super vos: * super vos, et super fílios vestros.
113:23 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum, et terram.
113:24 Cælum cæli Dómino: * terram autem dedit fíliis hóminum.
113:25 Non mórtui laudábunt te, Dómine: * neque omnes, qui descéndunt in inférnum.
113:26 Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Nos qui vívimus, benedícimus Dómino.
|
Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Nos qui vívimus, * benedícimus Dómino.
Psalmus 113 [1]
113:1 Cum exíret Israël de Ægýpto, * domus Iacob de pópulo bárbaro,
113:2 Factus est Iuda sanctuárium eius, * Israël regnum eius. —
113:3 Mare vidit et fugit, * Iordánis vertit se retrórsum.
113:4 Montes saltárunt ut aríetes, * colles ut agnélli. —
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugis? * Iordánis, quod vertis te retrórsum?
113:6 Montes, quod saltátis ut aríetes, * Colles, ut agnélli? —
113:7 A fácie Dómini contremísce, terra, * a fácie Dei Iacob,
113:8 Qui convértit petram in stagnum aquárum, * rupem in fontes aquárum. —
113:9 Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam, * propter misericórdiam tuam, propter fidelitátem tuam.
113:10 Quare dicant gentes: * « Ubinam est Deus eórum? »
113:11 Deus noster in cælo est; * ómnia, quæ vóluit, fecit. —
113:12 Idóla eórum sunt argéntum et aurum, * opus mánuum hóminum.
113:13 Os habent, et non loquúntur; * óculos habent, et non vident.
113:14 Aures habent, et non áudiunt; * nares habent, et non odorántur.
113:15 Manus habent, et non palpant; pedes habent, et non ámbulant; * sonum non edunt gútture suo.
113:16 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * omnis qui confídit in eis. —
113:17 Domus Israël confídit in Dómino: * adiútor eórum et clípeus eórum est.
113:18 Domus Aaron confídit in Dómino: * adiútor eórum et clípeus eórum est.
113:19 Qui timent Dóminum, confídunt in Dómino: * adiútor eórum et clípeus eórum est.
113:20 Dóminus recordátur nostri * et benedícet nobis;
113:21 Benedícet dómui Israël, * benedícet dómui Aaron.
113:22 Benedícet iis qui timent Dóminum, * tam pusíllis quam maióribus.
113:23 Dóminus multiplicábit vos, * vos et fílios vestros.
113:24 Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
113:25 Cælum est cælum Dómini, * terram autem dedit fíliis hóminum.
113:26 Non mórtui laudant Dóminum, * neque ullus qui ad ínferos descéndit.
113:27 Sed nos benedícimus Dómino, * et nunc et usque in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Nos qui vívimus, benedícimus Dómino.
|
Ant. Inclinávit * Dóminus aurem suam mihi.
Psalmus 114 [2]
114:1 Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus * vocem oratiónis meæ.
114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi: * et in diébus meis invocábo.
114:3 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et perícula inférni invenérunt me.
114:4 Tribulatiónem et dolórem invéni: * et nomen Dómini invocávi.
114:5 O Dómine, líbera ánimam meam: * miséricors Dóminus, et iustus, et Deus noster miserétur.
114:6 Custódiens párvulos Dóminus: * humiliátus sum, et liberávit me.
114:7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam: * quia Dóminus benefécit tibi.
114:8 Quia erípuit ánimam meam de morte: * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
114:9 Placébo Dómino * in regióne vivórum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inclinávit Dóminus aurem suam mihi.
|
Ant. Inclinávit * Dóminus aurem suam mihi.
Psalmus 114 [2]
114:1 Díligo Dóminum: quia audívit * vocem obsecratiónis meæ,
114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi, * quo die invocávi eum.
114:3 Circumdedérunt me funes mortis, et láquei inferórum supervenérunt mihi, * in angórem et ærúmnas íncidi.
114:4 Et nomen Dómini invocávi: * « O Dómine, salva vitam meam! »
114:5 Benígnus est Dóminus et iustus, * et Deus noster miséricors.
114:6 Custódit símplices Dóminus: * miser fui et salvávit me.
114:7 Redi, ánima mea, ad tranquillitátem tuam, * quia Dóminus bene fecit tibi.
114:8 Etenim erípuit ánimam meam a morte, * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
114:9 Ambulábo coram Dómino * in regióne vivéntium.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Inclinávit Dóminus aurem suam mihi.
|
Ant. Crédidi, * propter quod locútus sum. ‡
Psalmus 115 [3]
115:1 Crédidi, propter quod locútus sum: * ‡ ego autem humiliátus sum nimis.
115:2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
115:3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
115:4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius:
115:7 O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
115:8 Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
115:9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli eius: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.
|
Ant. Crédidi, * propter quod locútus sum.
Psalmus 115 [3]
115:1 Confísus sum, étiam cum dixi: * ego afflíctus sum valde;
115:2 Ego dixi in pavóre meo: * omnis homo fallax!
115:3 Quid retríbuam Dómino * pro ómnibus quæ tríbuit mihi?
115:4 Cálicem salútis accípiam, * et nomen Dómini invocábo.
115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius. Pretiósa est in óculis Dómini mors sanctórum eius.
115:6 O Dómine, ego servus tuus sum, * ego servus tuus, fílius ancíllæ tuæ:
115:7 Solvísti víncula mea. * Tibi sacrificábo sacrifícium laudis, et nomen Dómini invocábo.
115:8 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius, * in átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.
|
Psalmus 116 [4]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Crédidi, propter quod locútus sum.
|
Psalmus 116 [4]
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, * prædicáte eum, omnes pópuli,
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, * et fidélitas Dómini manet in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Crédidi, propter quod locútus sum.
|
Ant. Sæpe * expugnavérunt me a iuventúte mea. ‡
Psalmus 128 [5]
128:1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * ‡ dicat nunc Israël.
128:2 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
128:3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
128:4 Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
128:6 Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
128:7 De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
128:8 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea.
|
Ant. Sæpe * expugnavérunt me a iuventúte mea.
Psalmus 128 [5]
128:1 Multum oppugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël:
128:2 Multum oppugnavérunt me a iuventúte mea, * sed non devicérunt me.
128:3 Supra dorsum meum aravérunt aratóres, * longos duxérunt sulcos suos.
128:4 Dóminus autem iustus concídit funes impiórum. * Confundántur et cedant retro omnes qui odérunt Sion.
128:5 Símiles fiant grámini tectórum, * quod, prius quam evellátur, aréscit;
128:6 Quo non implet manum suam, qui metit, * nec sinum suum, qui manípulos cólligit.
128:7 Nec dicunt qui prætéreunt: Benedíctio Dómini super vos! * Benedícimus vobis in nómine Dómini.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea.
|
Capitulum Responsorium Hymnus Versus {ex Psalterio secundum diem}
2 Cor 1:3-4
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
℟. Deo grátias.
℟.br. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
℟. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
℣. Semper laus eius in ore meo.
℟. In omni témpore.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Benedícam Dóminum * In omni témpore.
Hymnus
Imménse cæli Cónditor,
Qui mixta ne confúnderent,
Aquæ fluénta dívidens,
Cælum dedísti límitem.
Firmans locum cæléstibus,
Simúlque terræ rívulis;
Ut unda flammas témperet,
Terræ solum ne díssipent.
Infúnde nunc, piíssime,
Donum perénnis grátiæ:
Fraudis novæ ne cásibus
Nos error átterat vetus.
Lucem fides invéniat:
Sic lúminis iubar ferat:
Ut vana cuncta próterat:
Hanc falsa nulla cómprimant.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
℣. Dirigátur, Dómine, orátio mea.
℟. Sicut incénsum in conspéctu tuo.

Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Et qui præíbant, * increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David.
|
Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Et qui præíbant, * increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat * ✠ ánima mea Dóminum;
1:47 Et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen eius,
1:50 Et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam brácchio suo; * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël, servum suum, recordátus * misericórdiæ suæ,
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros, * erga Abraham et semen eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Et qui præíbant, increpábant eum ut tacéret: ipse vero multo magis clamábat: Miserére mei, Fili David.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Preces nostras, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: atque, a peccatórum vínculis absolútos, ab omni nos adversitáte custódi.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.

Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Si descendendum sit a choro, concluditur dicendo.
℣. Divínum auxílium ✠ máneat semper nobíscum.
℟. Et cum frátribus nostris abséntibus. Amen.