Incipit
℣. Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
|
Psalmi {Psalmi & antiphonæ ex Psalterio secundum diem}
Ant. Benedíctus Dóminus * suscéptor meus et liberátor meus.
Psalmus 143(1-8) [1]
143:1 Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prǽlium, * et dígitos meos ad bellum.
143:2 Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
143:2 Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
143:3 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
143:4 Homo vanitáti símilis factus est: * dies eius sicut umbra prætéreunt.
143:5 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
143:6 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
143:7 Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
143:8 Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Benedíctus Dóminus suscéptor meus et liberátor meus.
|
Ant. Beátus pópulus * cuius Dóminus Deus eius.
Psalmus 143(9-15) [2]
143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
143:10 Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
143:11 Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
143:12 Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in iuventúte sua.
143:12 Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
143:13 Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
143:13 Oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
143:14 Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
143:15 Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.
|
Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis: et magnitúdinis eius non est finis.
Psalmus 144(1-7) [3]
144:1 Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
144:2 Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
144:3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis eius non est finis.
144:4 Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
144:5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
144:6 Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
144:7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et iustítia tua exsultábunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Magnus Dóminus et laudábilis nimis: et magnitúdinis eius non est finis.
|
Ant. Suávis Dóminus * univérsis: et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
Psalmus 144(8-13a) [4]
144:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
144:9 Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
144:10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua: * et sancti tui benedícant tibi.
144:11 Glóriam regni tui dicent: * et poténtiam tuam loquéntur:
144:12 Ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam: * et glóriam magnificéntiæ regni tui.
144:13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum: * et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Suávis Dóminus univérsis: et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
|
Ant. Fidélis Dóminus * in ómnibus verbis suis: et sanctus in ómnibus opéribus suis. ‡
Psalmus 144(13b-21) [5]
144:13 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis: et sanctus in ómnibus opéribus suis.
144:14 ‡ Állevat Dóminus omnes qui córruunt: * et érigit omnes elísos.
144:15 Óculi ómnium in te sperant, Dómine: * et tu das escam illórum in témpore opportúno.
144:16 Áperis tu manum tuam: * et imples omne ánimal benedictióne.
144:17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
144:18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: * ómnibus invocántibus eum in veritáte.
144:19 Voluntátem timéntium se fáciet: et deprecatiónem eórum exáudiet: * et salvos fáciet eos.
144:20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se: * et omnes peccatóres dispérdet.
144:21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum: * et benedícat omnis caro nómini sancto eius in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis: et sanctus in ómnibus opéribus suis.
|
Capitulum Hymnus Versus {ex Proprio de Tempore}
Gal 4:22-24
Fratres: Scriptum est, quóniam Abraham duos fílios hábuit: unum de ancílla, et unum de líbera: sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est: qui autem de líbera, per repromissiónem: quæ sunt per allegoríam dicta.
℟. Deo grátias.
Hymnus
Audi, benígne Cónditor,
Nostras preces cum flétibus,
In hoc sacro ieiúnio
Fusas quadragenário.
Scrutátor alme córdium,
Infírma tu scis vírium:
Ad te revérsis éxhibe
Remissiónis grátiam.
Multum quidem peccávimus,
Sed parce confiténtibus:
Ad laudem tui nóminis
Confer medélam lánguidis.
Sic corpus extra cónteri
Dona per abstinéntiam,
Ieiúnet ut mens sóbria
A labe prorsus críminum.
Præsta, beáta Trínitas,
Concéde, simplex Únitas;
Ut fructuósa sint tuis
Ieiuniórum múnera.
Amen.
℣. Ángelis suis Deus mandávit de te.
℟. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
|
Canticum: Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Nemo te condemnávit, múlier? * Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo: iam ámplius noli peccáre.
Canticum B. Mariæ Virginis
Luc. 1:46-55
1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Nemo te condemnávit, múlier? Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo: iam ámplius noli peccáre.
|
Oratio {ex Proprio de Tempore}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui ex mérito nostræ actiónis afflígimur, tuæ grátiæ consolatióne respirémus.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
|
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
|