Dominica II in Quadragesima ~ I. classis

Ad Nonam    03-17-2019

Incipit
V. Deus in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.

Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:

Largíre clarum véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Hymnus
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:

Largíre clarum véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmi {ex Proprio de Tempore}
Ant. Visiónem quam vidístis, * némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.
Psalmus 118(81-88) [1]
118:81 (Caph) Defécit in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum supersperávi.
118:82 Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: Quando consoláberis me?
118:83 Quia factus sum sicut uter in pruína: * iustificatiónes tuas non sum oblítus.
118:84 Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me iudícium?
118:85 Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.
118:86 Ómnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádiuva me.
118:87 Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non derelíqui mandáta tua.
118:88 Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam testimónia oris tui.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmi {ex Proprio de Tempore}
Ant. Visiónem quam vidístis, * némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.
Psalmus 118(81-88) [1]
118:81 (Caph) Déficit desidério auxílii tui ánima mea; * in verbum tuum spero.
118:82 Defíciunt óculi mei desidério elóquii tui: * quando consoláberis me?
118:83 Nam, factus sicut uter in fumo, * statúta tua non sum oblítus.
118:84 Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me iudícium?
118:85 Fodérunt mihi supérbi fóveas, * qui non secúndum legem tuam agunt.
118:86 Omnia mandáta tua sunt fidélia; * immérito persequúntur me: ádiuva me.
118:87 Propémodum confecérunt me in terra; * ego autem non derelíqui præcépta tua.
118:88 Secúndum misericórdiam tuam serva me vivum, * et custódiam præscrípta oris tui.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118(89-96) [2]
118:89 (Laméd) In ætérnum, Dómine, * verbum tuum pérmanet in cælo.
118:90 In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram, et pérmanet.
118:91 Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.
118:92 Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in humilitáte mea.
118:93 In ætérnum non oblivíscar iustificatiónes tuas: * quia in ipsis vivificásti me.
118:94 Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam iustificatiónes tuas exquisívi.
118:95 Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua intelléxi.
118:96 Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118(89-96) [2]
118:89 (Lamed) In ætérnum, Dómine, est verbum tuum * stábile ut cælum.
118:90 In generatiónem et generatiónem est fidélitas tua: * condidísti terram, quæ pérmanet.
118:91 Secúndum decréta tua constant omni témpore, * quia univérsa sérviunt tibi.
118:92 Nisi lex tua delectátio mea esset, * iam períssem in afflictióne mea.
118:93 In ætérnum non oblivíscar præcépta tua, * quia ipsis dedísti mihi vitam.
118:94 Tuus sum ego: salvum me fac, * quóniam præcépta tua quæsívi.
118:95 Me exspéctant peccatóres ut perdant me; * ad præscrípta tua atténdo.
118:96 Omnis perfectiónis vidi esse términum: * latíssime patet mandátum tuum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalmus 118(97-104) [3]
118:97 (Mem) Quómodo diléxi legem tuam, Dómine? * tota die meditátio mea est.
118:98 Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in ætérnum mihi est.
118:99 Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua meditátio mea est.
118:100 Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.
118:101 Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.
118:102 A iudíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.
118:103 Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!
118:104 A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Visiónem quam vidístis, némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.
Psalmus 118(97-104) [3]
118:97 (Mem) Quam díligo legem tuam, Dómine! * Toto die meditátio mea est.
118:98 Inimícis meis sapientiórem me fecit mandátum tuum, * quia in ætérnum mecum est.
118:99 Omnibus docéntibus me prudéntior sum, * quia de præscríptis tuis meditátio mea est.
118:100 Sénibus intellegéntior sum, * quia præcépta tua obsérvo.
118:101 Ab omni via mala cohíbeo pedes meos, * ut custódiam verba tua.
118:102 A decrétis tuis non declíno, * quia tu docuísti me.
118:103 Quam dúlcia paláto meo elóquia tua! * super mel sunt ori meo.
118:104 Præcéptis tuis intéllegens fio, * proptérea odi omnem viam iniquitátis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Visiónem quam vidístis, némini dixéritis, donec a mórtuis resúrgat Fílius hóminis.
Capitulum Versus {ex Proprio de Tempore}
1 Thess 4:7
Non enim vocávit nos Deus in immundítiam, sed in sanctificatiónem, in Christo Iesu Dómino nostro.
R. Deo grátias.

V. Scuto circúmdabit te véritas eius.
R. Non timébis a timóre noctúrno.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
« Pater Noster » dicitur secreto usque ad « Et ne nos indúcas in tentatiónem: »
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.

Oratio {ex Proprio de Tempore}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui cónspicis omni nos virtúte destítui: intérius exteriúsque custódi; ut ab ómnibus adversitátibus muniámur in córpore, et a právis cogitatiónibus mundémur in mente.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help