Incipit{omittitur}
|
Hymnus{omittitur}
|
Psalmi {Votiva}
Ant. Servíte Dómino * in timóre: et exsultáte ei cum tremóre.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
|
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
|
Psalmus 6 [3]
6:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
6:3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
6:4 Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
6:5 Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6:6 Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
6:7 Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
6:8 Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
6:9 Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
6:10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
6:11 Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Ant. Servíte Dómino in timóre: et exsultáte ei cum tremóre.
|
Capitulum Versus{omittitur}
|
Oratio {specialis}
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. A porta ínferi.
℟. Erue, Dómine, ánimas eórum.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
secunda Domine, exaudi omittitur
Orémus.
Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor, animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum: ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
|
Martyrologium {anticip.}
Quartodécimo Kaléndas Aprílis Luna tértia décima Anno Dómini 2019
In Iudǽa natális sancti Ioseph, Sponsi beatíssimæ Vírginis Maríæ, Confessóris; quem Pius Nonus, Póntifex Máximus, votis et précibus ánnuens totíus cathólici Orbis, universális Ecclésiæ Patrónum declarávit.
Surrénti sanctórum Mártyrum Quincti, Quinctíllæ, Quartíllæ et Marci, cum áliis novem.
Nicomédiæ sancti Panchárii Románi, qui, sub Diocletiáno Imperatóre, in huius grátiam Christum pro diis inánibus eiurávit, sed, matre ac soróre instántibus, ad veram fidem mox rédivit, et ob immótam in ea constántiam, nervis cæsus et cápite truncátus, martýrii corónam accépit.
Eódem die sanctórum Apollónii et Leóntii Episcopórum.
Gandávi, in Flándria, sanctórum Landoáldi, Presbýteri Románi, et Amántii Diáconi; qui, a sancto Martíno Papa ad prædicándum Evangélium missi, ambo apostólicum sibi commíssum opus fidéliter implevérunt, ac multis post óbitum sunt illustráti miráculis.
Apud Pinnénsem civitátem natális beáti Ioánnis, magnæ sanctitátis viri; qui de Sýria ad Itáliam venit, atque ibi, constrúcto monastério, multórum servórum Dei per quátuor et quadragínta annos Pater éxstitit, et, clarus virtútibus, in pace quiévit.
℣. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.
|
℣. Pretiósa in conspéctu Dómini.
℟. Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
|
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
℣. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
℟. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
℣. Réquiem ætérnam * dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua * lúceat eis.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
|
Regula (vel Lectio brevis)
℣. Iube, domne, benedícere.
Benedictio. Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
℟. Amen.
Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 39: De mensúra cibus
Suffícere crédimus ad refectiónem cotidiánam tam sextæ quam nonæ, ómnibus mensis, cocta duo pulmentária propter diversórum infirmitátibus, ut forte qui ex illo non potúerit édere, ex álio reficiátur. Ergo duo pulmentária cocta frátribus ómnibus suffíciant et, si fúerit unde poma aut nascéntia legúminum, addátur et tértium. Panis libra una propénsa suffíciat in die, sive una sit reféctio sivi prándii et cenæ. Quod si cenatúri sunt, de eádem libra tértia pars a cellarário servétur reddénda cenándis. Quod si labor forte factus fúerit maior, in arbítrio et potestáte abbátis erit, si expédiat, áliquid augére, remóta præ ómnibus crápula, et ut numquam subrípiat mónacho indigéries; quia nihil sic contrárium est omni Christiáno quómodo crápula, sicut ait Dóminus noster: Vidéte ne gravéntur corda vestra crápula. Púeris vero minóri ætáte non éadem servétur quántitas, sed minor quam maióribus, serváta in ómnibus parcitáte. Cárnium vero quadrúpedum omnímodo ab ómnibus abstineátur coméstio, præter omníno débiles ægrótos.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.
Extra Chorum etiam laudabiliter dicitur lectio ex S. Regulæ; secus dicitur Lectio brevis.
Isa 55:6
Quǽrite Dóminum dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.
|
Conclusio
℣. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine.
℟. Et lux perpétua lúceat eis.
℣. Requiéscant in pace.
℟. Amen.
|
Commemoratio defunctorum{omittitur}
|