S. Joseph Sponsi B.M.V. Confessoris ~ I. classis
Tempora: Feria Tertia infra Hebdomadam II in Quadragesima

Ad Matutinum    03-19-2019

Incipit
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
R. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Psalmus 3 [0]
3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Invitatorium {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus.
Ant. Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus.
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Cǽlitum Joseph, decus atque nostræ
Certa spes vitæ, columénque mundi,
Quas tibi læti cánimus, benígnus
Súscipe laudes.

Te Sator rerum státuit pudícæ
Vírginis sponsum, voluítque Verbi
Te patrem dici, dedit et minístrum
Esse salútis.

Tu Redemptórem stábulo jacéntem,
Quem chorus Vatum cécinit futúrum,
Aspicis gaudens, humilísque natum
Numen adóras.

Rex Deus regum, Dominátor orbis,
Cujus ad nutum tremit inferórum
Turba, cui pronus famulátur æther,
Se tibi subdit.

Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,
Quæ tibi præbens súperos honóres,
Det tuis nobis méritis beátæ
Gáudia vitæ.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
Nocturn I.

Ant. Ascéndit Joseph, * a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, ut profiterétur cum María.
Psalmus 1 [1]
1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
1:2 Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
1:3 Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
1:6 Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ascéndit Joseph, a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, ut profiterétur cum María.
Ant. Venérunt pastóres * festinántes; et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio.
Psalmus 2 [2]
2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.
2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.
2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
2:13 Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Venérunt pastóres festinántes; et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio.
Ant. Ecce Angelus Dómini * appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum.
Psalmus 4 [3]
4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
4:2 Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
4:6 Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ecce Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum.
Ant. Consúrgens Joseph, * accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum; et erat ibi usque ad óbitum Heródis.
Psalmus 5 [4]
5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllege clamórem meum.
5:3 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
5:4 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
5:5 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
5:6 Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi ante óculos tuos.
5:7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
5:7 Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
5:9 Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * júdica illos, Deus.
5:11 Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
5:12 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
5:12 Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces justo.
5:13 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Consúrgens Joseph, accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum; et erat ibi usque ad óbitum Heródis.
Ant. Defúncto Heróde, * Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël; defúncti sunt enim qui quærébant ánimam Púeri.
Psalmus 8 [5]
8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
8:2 Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
8:5 Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
8:8 Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Defúncto Heróde, Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël; defúncti sunt enim qui quærébant ánimam Púeri.
Ant. Accépit Joseph * Púerum et Matrem ejus, et venit in terram Israël.
Psalmus 10 [6]
10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
10:5 Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
10:6 Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
10:8 Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Accépit Joseph Púerum et Matrem ejus, et venit in terram Israël.
V. Constítuit eum dóminum domus suæ.
R. Et príncipem omnis possessiónis suæ.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.

Lectio 1
De libro Génesis
Gen 39:1-3
1 Joseph ígitur ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir Ægýptius, de manu Ismaelitárum, a quibus perdúctus erat.
2 Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui,
3 Qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Fuit Dóminus cum Joseph, et dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris:
* Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos.
V. Quidquid fiébat, sub ipso erat: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera ejus dirigébat.
R. Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.

Lectio 2
De libro Génesis
Gen 39:4-5
4 Invenítque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant:
5 Benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Joseph.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Esuriénte terra Ægýpti, clamávit pópulus ad regem, aliménta petens. Quibus ille respóndit:
* Ite ad Joseph, et quidquid vobis díxerit, fácite.
V. Crescébat quotídie fames in omni terra, aperuítque Joseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis.
R. Ite ad Joseph, et quidquid vobis díxerit, fácite.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.

Lectio 3
Gen 41:37-40
37 Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris eius:
38 Locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit?
39 Dixit ergo ad Joseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero?
40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Fecit me Dóminus quasi patrem regis, et dóminum univérsæ domus ejus: nolíte pavére;
* Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum.
V. Veníte ad me, et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, et comedétis medúllam terræ.
R. Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. In unitáte Sancti Spíritus, benedícat nos Pater et Fílius. Amen.

Lectio 4
Gen 41:41-44
41 Dixítque rursus Phárao ad Joseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti.
42 Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu eius: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit.
43 Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti.
44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Benedictiónes patris tui confortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus:
* Donec veníret desidérium cóllium æternórum.
V. Fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazaraéi inter fratres suos.
R. Donec veníret desidérium cóllium æternórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Donec veníret desidérium cóllium æternórum.
Nocturn II.

Ant. Audiens Joseph, * quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire.
Psalmus 14 [7]
14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
14:3 Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
14:5 Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Audiens Joseph, quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire.
Ant. Admónitus in sómnis, * Joseph secéssit in partes Galilǽæ: et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth; ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.
Psalmus 20 [8]
20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
20:3 Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
20:6 Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Admónitus in sómnis, Joseph secéssit in partes Galilǽæ: et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth; ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.
Ant. Induxérunt * púerum Jesum paréntes ejus † ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo.
Psalmus 23 [9]
23:1 Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Induxérunt púerum Jesum paréntes ejus † ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo.
Ant. Erat Pater Jesu * et Mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo; et benedíxit illis Símeon.
Psalmus 95 [10]
95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
95:9 Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
95:13 Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Erat Pater Jesu et Mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo; et benedíxit illis Símeon.
Ant. Et ut perfecérunt * ómnia secúndum legem Dómini, † revérsi sunt in Galiláeam in civitátem suam Názareth.
Psalmus 96 [11]
96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
96:2 Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
96:3 Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
96:4 Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
96:6 Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
96:7 Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
96:8 Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
96:11 Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
96:12 Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, † revérsi sunt in Galiláeam in civitátem suam Názareth.
Ant. Mirabántur omnes * in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus, et dicébant: † Nonne hic est fílius Joseph?
Psalmus 97 [12]
97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
97:1 Salvávit sibi déxtera ejus: * et brácchium sanctum ejus.
97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
97:3 Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
97:4 Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
97:6 Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
97:9 Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Mirabántur omnes in verbis grátiæ, quæ procedébant de ore ipsíus, et dicébant: † Nonne hic est fílius Joseph?
V. Magna est glória ejus in salutári tuo.
R. Glóriam et magnum decórem impónes super eum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.

Lectio 5
Sermo sancti Bernárdi Abbátis
Homil. 2 super Missus est, prope finem
Quis et qualis homo fúerit beátus Joseph, cónice ex appellatióne, qua, licet dispensatória, méruit honorári ádeo, ut pater Dei et dictus et créditus sit; cónice et ex próprio vocábulo, quod augméntum non dúbitas interpretári. Simul et meménto magni illíus quondam Patriárchæ vénditi in Ægýpto; et scito ipsíus istum non solum vocábulum fuísse sortítum, sed et castimóniam adéptum, innocéntiam assecútum et grátiam.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Angelus Dómini appáruit Joseph, dicens: † Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam
* Quod enim in ea natum est de Spíritu Sancto est.
V. Páriet autem Fílium et vocábis nomen ejus Jesus.
R. Quod enim in ea natum est de Spíritu Sancto est.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.

Lectio 6
Síquidem ille Joseph, fratérna ex invídia vénditus et ductus in Ægýptum, Christi venditiónem præfigurávit: iste Joseph, Herodiánam invídiam fúgiens, Christum in Ægýptum portávit. Ille dómino suo fidem servans, dóminæ nóluit commiscéri: iste Dóminam suam, Dómini sui matrem, vírginem agnóscens et ipse cóntinens, fidéliter custodívit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ascéndit Joseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem:
* Eo quod esset de domo et família David.
V. Ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre.
R. Eo quod esset de domo et família David.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.

Lectio 7
Illi data est intellegéntia in mystériis somniórum: isti datum est cónscium fíeri atque partícipem cæléstium sacramentórum. Ille fruménta servávit non sibi, sed omni pópulo: iste Panem vivum e cælo servándum accépit tam sibi quam toti mundo.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum;
* Et esto ibi, usque dum dicam tibi.
V. Ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum.
R. Et esto ibi, usque dum dicam tibi.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. A cunctis vítiis et peccátis absólvat nos virtus sanctæ Trinitátis. Amen.

Lectio 8
Non est dúbium, quin bonus et fidélis homo fúerit iste Joseph, cui Mater desponsáta est Salvatóris. Fidélis, inquam, servus, et prudens, quem constítuit Dóminus suæ Matris solátium, suæ carnis nutrítium, solum dénique in terris magni consílii coadjutórem fidelíssimum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo,
* Accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum.
V. Et erat Pater ejus et Mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo.
R. Accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum.
Nocturn III.

Ant. Invénit Philíppus * Nathánæl, et dicit ei: † Quem scripsit Móyses in Lege, et Prophétæ, invénimus Jesum, fílium Joseph, a Názareth.
Canticum Ecclesiasticæ [13]
(Canticum Ecclesiasticæ * Eccli 14:22;15:3-4;15:6)
14:22 Beátus vir qui in sapiéntia morábitur, † et qui in justítia sua meditábitur,* et in sensu cogitábit circumspectiónem Dei.
15:3 Cibábit illum pane vitæ et intelléctus, * et aqua sapiéntiæ salutáris potábit illum:
15:4 Et firmábitur in illo, et non flectétur: † et continébit illum, et non confundétur: * et exaltábit illum apud próximos suos.
15:6 Et nómine ætérno hæreditábit illum * Dóminus Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Jeremiæ [14]
(Canticum Jeremiæ * Jer 17:7-8)
17:7 Benedíctus vir qui confídit in Dómino, * et erit Dóminus fidúcia ejus.
17:8 Et erit quasi lignum quod transplantátur super aquas, † quod ad humórem mittit radíces suas, * et non timébit cum vénerit æstus.
17:8 Et erit fólium ejus víride, † et in témpore siccitátis non erit sollícitum,* nec aliquándo désinet fácere fructum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Canticum Ecclesiaticæ [15]
(Canticum Ecclesiaticæ * Eccli 31:8-11)
31:8 Beátus vir, qui invéntus est sine mácula,† et qui post aurum non ábiit,* nec sperávit in pecúnia et thesáuris.
31:9 Quis est hic, et laudábimus eum? * fecit enim mirabília in vita sua.
31:10 Qui probátus est in illo, et perféctus est, * erit illi glória ætérna:
31:10 Qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus; * fácere mala, et non fecit.
31:11 Ideo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, * et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Invénit Philíppus Nathánæl, et dicit ei: † Quem scripsit Móyses in Lege, et Prophétæ, invénimus Jesum, fílium Joseph, a Názareth.
V. Justus germinábit sicut lílium.
R. Et florébit in ætérnum ante Dóminum.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.

V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:18-21
Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri
Lib. 1 Comment. in c. 1 Matth.
Quare non de símplici vírgine, sed de desponsáta concípitur? Primum, ut per generatiónem Joseph, orígo Maríæ monstrarétur: secúndo, ne lapidarétur a Judǽis ut adúltera: tértio, ut in Ægýptum fúgiens habéret solátium. Martyr Ignátius étiam quartam áddidit causam, cur a desponsáta concéptus sit: Ut partus, ínquiens, ejus celarétur diábolo, dum eum putat non de vírgine, sed de uxóre generátum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Ibant paréntes Jesu per omnes annos in Jerúsalem in die solémni Paschæ: † consumptísque diébus cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem,
* Et non cognovérunt paréntes ejus.
V. Existimántes autem illum esse in comitátu, † requirébant eum inter cognátos et notos.
R. Et non cognovérunt paréntes ejus.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen.

Lectio 10
Antequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Non ab álio invénta est, nisi a Joseph, qui pene licéntia maritáli futúræ uxóris ómnia nóverat. Quod autem dícitur, Antequam convenírent, non séquitur ut póstea convénerint: sed Scriptúra quod factum non sit, osténdit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Dicit Mater Jesu ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic?
* Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.
V. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? nesciebátis, quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?
R. Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Cujus festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum. Amen.

Lectio 11
Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Si quis fornicáriæ conjúngitur, unum corpus effícitur, et in lege præcéptum est, non solum reos, sed et cónscios críminum obnóxios esse peccáti: quómodo Joseph, cum crimen celáret uxóris, justus scríbitur? Sed hoc testimónium Maríæ est, quod Joseph sciens illíus castitátem, et admírans quod evénerat, celat siléntio, cujus mystérium nesciébat.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth:
* Et erat súbditus illis.
V. Proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines.
R. Et erat súbditus illis.
V. Jube, domne, benedícere.
Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 12
Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam uxórem tuam. Jam et supra díximus sponsas uxóres appelláre: quod plénius liber advérsus Helvídium docet. Et blandiéntis Angelus lóquitur, ut justítiam siléntii comprobáret. Simúlque notándum, quod Joseph fílius esse dicátur David, ut Maríria quoque de stirpe David monstrarétur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

R. Fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam
* Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
V. Qui custos est Dómini sui, glorificátur.
R. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.


Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

(Fit reverentia) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ majestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem
Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Sequéntia +︎ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
Matt 1:18-21
R. Glória tibi, Dómine.
Cum esset desponsáta Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Joseph autem, vir ejus, cum esset justus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. Hæc autem eo cogitánte, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. Páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
R. Amen

Te decet laus, te decet hymnus: tibi glória Deo Patri, et Fílio, cum Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.
Oratio {ex Proprio Sanctorum}
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Sanctíssimæ Genetrícis tuæ spónsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur; ut quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur.
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint.
Conclusio
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
V. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine 1570
Tridentine 1910
Divino Afflatu
Reduced 1955
Rubrics 1960
1960 Newcalendar
Monastic
Ordo Praedicatorum
Language 2
Latin
Latin-Bea
Deutsch
English
Espanol
Francais
Italiano
Magyar
Polski
Portugues
Polski-Newer
Votive
hodie
Dedicatio
Defunctorum
Parvum B.M.V.

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help